de TUBIS CAPILLARIBUS VITREIS.
Zr-5
cam ad paulo majorem altitudinem , quam huc usque in Experi-mentis observatum fuit: ob guttam nempe inferius appensam:Haerebant nunc Tubi in recipiente privato omni Aere crassiori, sivein vacuo Torricellii; quoniam in eo Tubi Aquam retinebant sus-pensam , Aer causa suspensa: aut elevatae Aquae esie non poterat:Hoc artificio semper ope Antliae evacuari potest recipiens omni Ae-re crasso , estque hic summus apex, ad quem perveniri potest:non tamen ita vacuum perfectum conficitur, quemadmodum qui-dam, minus periti in Physica, crediderunt, id enim nulla arte hu-mana obtineri potest, quippe praeterquam quod Lux omnia penetret,Ignis ubivis per totam atmosphaeram disper/us , semper in pro-portione spatiorum se recipit, vasa omnia pervadit, eaque, sibicommissus, secundum hanc proportionem semper implet.
Corol. i. Sequitur ex omnibus hisce Experimentis, Aerem nonesse causam elevatorum liquorum in Tubos, caditque Philosophorumopinio, qua stabiliebatur minus Aeris, vel illum magis rarefactum,esse in Tubi cavitate interna ob angustiam, quam qui extrinsecusTubum ambit, & idcirco ab inaequali Aeris pressione liquores elevari:nam in vacuo adseendunt liquores ad eandem ad minimum altitudi-nem , quam in Aere aperto.
Corol. i.Quia posito Tubo brevi utrimque aperto in vacuo conti-nente Aquam, ad majorem altitudinem adseensus non fit, admissoiterum aere, liquet Aerem subito ingredi cavitatem tuborum,alioquinliquorem sua insequali pressione altius elevaret, ut in Tubis ab unä.parte clausis evenit, ut & in longissimis.
EXPERIMENTUM V.
Explorandum adhuc restabat, an Tubi longissimi in vacuo admajorem altitudinem Aquam elevarent , quam multo breviores,yeluti in Exp. XV. Cap.x .id fieri in Acre probavimus; inde concluden-tes vim totius, aut fere totius Tubi, agere in Aquam, atque ideoTubos longiores ad majorem altitudinem Aquam rapturos breviori-bus ; quam conclusionem non nisi post plurima tentamina & exa-mina a me ipso extorsi, non suspicante vim Tuborum ad notabi-
Ss 3 lem