de TUBIS CAPILLARIBUS VITREIS;
317:
Quod autem fluidum Aere subtilius attinet, id neque hic invo-cari potest; Quoniam enimTubi recipienti Aere vacuo inclusi ad ean-dem altitudinem liquores elevent, oportebit ut id fluidum liberrimetranseat per poros vitrei recipientis, atque ita quoque plus agat in'superficiem liquoris in vasculo,quam in Tubo, prorsus eodem modo acdeAere crassi ori dictum fuit; verum quid impediet quominus illud flui-dum subtilissimum ingrediatur liberrime supremum Tubi orificium &cavitatem totam , atque ita premendo tantundem agat supra su-perficiem liquoris cavo Tubi respondentis., quam supra superficiemliquoris in vasculo; non potest angustia Tubi hic criminari, quip-pe fluidum quod per poros recipientis liberrime transit, poterit ad-huc multo liberius transire per cavitatem Tubi millies&forsitan cen-ties millies amplioris, procul dubio enim pororum vitreorum angustiaest plus quam millies subtilior quam apertura Tubi capillaris, praetereaeadem facilitate ac per poros recipientis id fluidum transit, etiamtransibit per poros vitrei Tubi usque in internam cavitatem, atqueita pressionem eandem exercebit supra superficiem liquoris in vaf--culo& in Tubo , unde elevatio inaequalis fieri nequit, ncc aliquidin Tubum ultra reliquam superficiem liquoris assurget : praeterea-concesso aliquo fluido subtiliori, quod sua pressione majori supra*vasculum , quam cavum Tubi ageret, quaero an non effectus vir-tuti prementi proportionales erunt? Nemo erit qui hoc in dubiumvocabit; an igitur non altissime premi debebunt in Tubum liquo-res levissimi, humillime gravissimi ,& an non secundum legem hy-drostaticam altitudines liquorum erunt in ratione reciproca gravi-tatum specificarum ? nec hoc negari potest: sed an hoc compro-bant Experimenta in Capite 3 descripta? nihil minus, apparet enim*in iis Mercurium non elevari , Aquam'fatis alte , altissime Uri-nam , parum vero levissimum Alcohol: quas omnia herclc cla-mitant evidentissime , non posse advocari fluidum subtilius quod,sua pressione causa phaenomenorum descriptorum foret: non autemopinor quemquam in tam absonam & adversus omnes Hydrosta-ticae leges illapsurum opinionem, fluidum tamen posse statui cau-sam , quia magna quantitate agit in magnam superficiem liquoris invasculo, minori tantum in cavum Tubi, atque inde tamen adseen-sum futurum ; si quis id nihilominus tueretur , responso indignus
haben-