de TUBIS CAPILLARIBUS VITREIS.
319
Nunc ad ipsos liquores accedamus, indagemus an in ipsis cau-sa adscensus sit, aut esse possit. Nonnulli a tenacitate liquorum &proinde ab adhsesione eorum ad latera tubi crediderunt adscenfumoriri, quorum Systema in Capite tertio attulimus, & insolubiles si-mul difficultates , quibus premitur: Alii, hoc observato , potius amotu perpetuo, quo omnium fluidorum partes agitari opinabantur,adscenfum in Tubos deduxerunt, hi simul supponebant internosTuborum parietes esse asperos & inaequales , atque instar spira:Archimede« habere inaequalitates contortas, has facile supra se ex-cipere particulas liquorum , qui suo motu adscendaut, haud aliterquam Aqua ope cochleae Archimede« circumactae elevatur: suamstabiliebant sententiam eo Experimento, quo impediri adscenfumprobabant l«vigata interna superficie oleo vel pinguedine: Ex hachypothesi satis feliciter primä. fronte videbantur plurimis satisfecis-se phaenomenis; attamen nonnullis difficultatibus laborat h«c opi-nio: i°. Ex ea enim sequitur, adscenfum ejuldem liquoris «quealtum fore, Tubo longiori vel breviori facto , quod Experimentisadversatur, qu« in Capite primo memoravimus. 2.°. pr«terca ne-scio an quidem ullis demonstrari possit argumentis, superficiem Tu-borum asperam in modum foir« efle formatam , aut liquo-rem in gyrum agi ut spiras suprascanderet: sed in gyrum aga-tur liquor, dextrorsum vel sinistrorsum agetur, agi dextrorsum^iJupponatur cum Tubum ingrediebatur: nunc invertatur Tubus, ejus^Tpir« igitur contrarium priori ductum habebunt; an liquor, cui Tu-bus immergitur, directionem motus fui simul invertit ? nisi intelli-gent! animo cognoscat contrario turbine sibi nunc eundum efle, ad-scensusnon fiet, qui tamen observatur. z°. Quicunque autem naturamcochle« Archimede« intelligit, novit in cochleam non adseensuramAquam, utcunque in turbinem agitatam , nisi ipsa cochlea cir-cumvertatur , eam vero ita esse fabrefactam , ut Aqua in ipsasemper descendat, cum adseendit, quod hujus loci non est ut demon-strem. Motus quoque intestinus partium non potest causa adscensusponi, quippe foret tum adscensus eo major, quo motus intestinus es-set major , adeoque liquores esservescentes , aut calidissimi ,quorum partes vehementer commoventur, altius adscenderent fri-gidis , non ita agitatis, quod nequaquam verum esse docuerunt
T t Ex-