Buch 
Petri van Musschenbroek ... physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
Seite
334
JPEG-Download
 

IJ*

DISSERTATIO

PHYSICA

EXPERIMENTALIS

D E

ATTRACTIONE SPECULORUMPLANORUM VITREORUM.

D emonstravimus in praecedenti de Tubis Capillaribus Disterta-tione , vitrum vi attractrice esse donatum, eäque liquoresad se rapere , atque ad varias altitudines elevare; eo majores, quosuperficies attrahentes sibi sunt propiores; eo minores, quo magisa se mutuo superficies destiterint: Vis eadem vitri attractrix aliis ad-huc probari potest modis , & imprimis ope speculorum planorum,quorum phaenomena cum facile observari queant, cum admodumjucunda, & prima fronte admiranda sint, atque ex iis nonnihillucis prioribus affundi possit, arbitrabar ea esse hujus loci, hanc-que Dissertationem priori subnectendam, quamvis non multum no-vi contineat, sed potissimum Experimenta ab Hauksbejo inPhy-sico Mechanical Experiments descripta, aut a Cl. Jurino in Phi-losophicis Attis Britannicis relata. aut a magnosGravezandio ,Batavicae Philosophiae decore, subtilius examinata: Verum vitionon vertitur Geometris eandem veritatem saepius diversi methododemonstrasse, non igitur nobis in Physicis ita etiam perrexisie de-decori fore Ipero.

EXPERIMENTUM I.

Tah. 13. sig. x. Vitrum planum utrimque politum, quod spe-culo

s.