338
DISSERTATIO
beret ? Sed nullam deprehendere potui, adscendente Aqua juxta vi-trum parvum aeque alte» ut videbatur, quam juxta magnum.
EXPERIMENTUM II.
Tab. i$: ßg. 17. & 18. Si idem vitrum AB, immittatur Aquaeoblique, cujus superficies sit CH , haec ab eä parte, qua angulusobtusus formatur a vitro & Aqua ipsa, parum adscendit,atque eominus , quo angulus fuerit obtusior, curvam describendo, quamrepraesentat DE : adscendit autem Aqua alte , quii parte angulusacutus formatur, atque eo altius, quo angulus est acutior, forman-do curvam F G.
Primä fronte videretur Aqua altius adscensura supra planum in-clinatum, quam supra perpendiculare ad horizontem. quod etiam fieretvi attrahente puncti O in libella positi, sed quia superficies vitri BOpropius accedit ad superficiem Aquae CDO, quo vitrum AB plusinclinatum est, hinc eo fortius trahit Aquam CDO ad se , quareattractio supremae partis OEA superatur ab attractione partis OB,unde eo minus adscendit DE, quo OB propius accessit ad super-ficiem Aquae CD, donec tandem vis DE fere penitus sit sublata,& CD E vix differat ä recta horizontali: hinc patet quare F C siteo altius, quo vitrum magis inclinatum est ad superficiem AquaeGH , nam eo propius Aquae GH positum , majoribus viribusipsam attrahendo, altius quoque elevat: curva autem est F G su-perficies attractae Aquae , ob causam in Exper. i- allatam ; mu-tatur autem curva perpetuo-, mutata vitri inclinatione ad!Aquam.
EXPERIMENTUM III.
Tab. 13. fig. 19. Si speculum AB, Aquae immistum , perpen-diculariter attollatur , atque lente & pedetentim extrahatur ex A-quä ; haec superficiei inferioris marginis vitri B adhaerebit, atqueperget utrimque formare curvam ED , FG, extremis D , G eopropius ad se accedentibus, quo vitrum B altius ex Aqua sublatumest : quod si admodum crassum fuerit, accedunt puncta E F propius