Buch 
Petri van Musschenbroek ... physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
Seite
348
JPEG-Download
 

348 DISSERTATIO

superficies, eo fortius attrahetur; sed propius accedit, quo guttamagis appianatur, hoc est, magis ad AD appropinquavit, adeo-que fortius attracta gutta a fuperficiebus, & obliqua directione op,necessario velocius feretur, quae est altera causa accelerati motusin gutta observati: Fortissima quoque speculorum attractio cum sitin contactu A D, necesse est ut gutta secundum hunc contactumexpandatur per omnem speculorum latitudinem.

Notandum est nonnulla specula majori virtute attrahere oleumquam alia, imo sunt mihi, quae vix attrahunt.

Exploravi quaenam olea forent huic Experimento maxime ido-nea: observavi in genere, omnia, quae recenter destillata sunt, &tenuia simul, maxima cum rapiditate ferri a ß versus A.quae cras-siora & simul tenaciora sunt, aut vetusta, semper lentius ferun-tur: Ecce elenchum trium generum, quorum primum rapidissimefertur; secundum lentius; tertium admodum tarde T. rapidissimecurrit oleum Sassafras destill. oleum Menthas destill. oleum Origanidestill. oleum Rorismarini destill. oleum Macis destill. oleum Ta-naceti destill. oleum Cerae destill. oleum Melissas destill. oleum A-rantiorum destill oleum Anisi dsteill. Inter haec olea Rorismarini& Macis le diffundunt illico supra speculum . ut gutta extemploapplanetur instar spiritus vini, unde simul extenditur quaquaver-sum, ac versus A rapitur.

2 0 . Olea quae lentius moventur, licet tamen insigni lata motu ,sunt oleum Carui destill. oleum Absinthii destill. oleum Succini flavi;oleum Succini albi, ol Juniperi destill. ol. Majoranae nobilis destill.

3°. Lente moventur haec olea: oleum Lavendulae destill. oleumHyssopi destill oleum Cumini destill oleum Sabinae destill. oleumPetroselini destill. oleum Foeniculi destill oleum Cinnamomi destill.oleum Ligni Rhodii destill. & omnium lentissime fertur oleumCa-ryophyllorum destill.

Quoniam omnia haec olea non examinare potui simul, aut re-centissime confecta, sed nonnulla erant vetustiora aliis, in hanctriplicem divisionem error forte irrepsit , qui tamen parvi eritmomenti. Succedit praeterea hoc Experimentum cum oleo Oli-varum, quod lente movetur; ast rapidius fertur spiritus Salis ma-rini & Aqua fortis: non autem observavi motum a gutta Aquae, neca gutta Aceti, nec Vini,nec ab oleo Tartari per deliquium, necab Urina humana.