Buch 
Petri van Musschenbroek ... physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
Seite
361
JPEG-Download
 

de MAGNITUDINE TERRAL

3*>I

ter repetita fuerit. In hac parte proinde distantiae deprehendunturlocorum verae, veraque magnitudo Gradus unius Terrae sub nostralatitudine & longitudine, volendum est, cum ulterius mensuramproduxerat Geometra usque ad Machliniam, veluti in Tab. XVI.repraesentatur, eas observationes periisse; non enim illas in emen-dationibus reperio, unde praeter merum Schema ab ipso Autore de-pictum , nihil exhibere potui: addita praeterea sunt alia Triangula,quibus nonnullorum locorum distantiae, quarum praecipua necessitas,confirmantur , ut eo certiores veritatis evadamus ; quod in Geo-metria Practica non prorsus est inutile ; docet enim experientia,quam facile a vera aberremus mensura, nisi summi curi observa-tiones instrumentorum ope peregerimus , atque ideo solutionemProblematis practici variis tentati modis mensurae magnam fidemconciliare: praeterea nonnullos Triangulorum angulos ope accu-rati Quadrantis , Telescopiisque ornati ipse exploravi, ut eo cer-tior evaderem, an mensura Snellianabene, an negligentius institutafuisset; deprehendi plurimos angulos accuratissime fuisse captos,aliquos uno altero ve minuto aberrasse, quos ideo correxi, hoc oc-cupatus negotio non potui non dexteritatem Snellii admirari, quividendo tantum per penullarum crenas, tam accurate angulos tur-rium valde dissitarum & vix nudo oculo distinguendarum obser-vare potuit: omnes angulos de novo non examinavi, id vitas mea:ratio non permisit, neque id necessarium judicabam, quum laboressecundi & tertii Snellianitam accurate cum veritate consentiebant,quotiescunquc eos ad examen iterum vocabam: Haec monenda ju-dicavi , ut intelligeretur , quare bis eadem mensura Terras de-scripta habeatur, & quidnam aSnellio, quid a nobis in hoc negotioperactum sit.

Zx

PARS