INTRODUCTIO ad COHAERENTIAM
nam omnia Fluida tenacia sunt, in guttas rotundas abeunt, qua;ad-haerent quibuscunque Solidis fere, quamobrem nullum datur cor-porum genus, hactenus mortalibus cognitum , quin componaturex partibus aliquam vim Cohaerentiae possidentibus.
Opera; pretium erit modos ostendisse, quibus Ars vel Natura uti-tur ad corpora sejuncta unienda in Cohaerentem massam.
§. i. Duo corpora, primum separata, deinde sibi mutuo impo-sita, a vi externa ad se compressa, cohaerent, & quidem quantumä vi externa ad se mutuo premuntur. Cubi bini ambabus manibusprehendantur & comprimantur supra se invicem, cohaerebunt, uni-tam massam component ; non minori vi separandam , quam qua;manus removere potest: Verum idem essectus continget, sive cau-sa externa Solida, sive Fluida luerit; ambiat enim memoratos Cu-bos grave fluidum, tantopere fecum cohaerebunt, quantum gravi-tat in ipsos fluidum, nec vi minori, quam quae gravitatem aut pres-sionem fluidi superare potest, sejungentur:Guerickiana hemisphae-ria Cuprea hoc luculenter probant; ea enim cava intus, extusaereatmosphaerico & gravi cincta, & ope antliae pneumaticae intus e-vacuata, omnique aere orbata, tanta vi comprimuntur ab aere ex-terno, ut firmissime cohaereant, atque corpus unum, continuumconstituant, quod non divelli potest bifariam iterum, nisi vis ma-xima adhibeatur, quae gravitatem Aeris incumbentis vincat; itahemisphaeria, quorum diameter sulnaeMagdeburgicae aequalis erat,separari non potuerunt nisi ope 16 equorum contrario nisu ea di-strahentium : vid. Guericke de Spat. Vac. Lib. z. Cap. 13. Multacorpora cohaerent a pondere Aeris compressa, unde nonnulli Eru-diti concluserunt omnia cohaerere, quatenus ab Aere premuntur;nimis cito hercle; infra enim patebit hanc causam nec efle , nceesse posse universalem.
§. 1. Corpora etiam cohaerent, quae quando se confingunt, i°vi naturali Magnetica, 2.° vel vi quacunque attractrice ad se trahun-tur. Ferrum enim aut Magnes cum Magnete cohaeret, unam mas-sam constituens, & separari nequit, nisi vis praepollens attractioniMagnetis advocetur..
Vim Magneticam distinxi a pressione externa descripta modo an-te, quoniam in Dissertatione de Magnete demonstravi , eam non
peu-