Buch 
Petri van Musschenbroek ... physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
Seite
435
JPEG-Download
 

CORPORUM FIRMORUM.

4Z5

a°. Utrique basi Aqui purissimi aspersi observata fuit secundumpriorem methodum Cohaerentia 9 Unciarum: quoniam Cohaerentiammajorem futuram existimaveram, sub Aqua in vase amplo demer-sos cylindros eodem modo exploravi, qui non plus, quam 9 Un-ciarum viribus cohaeserunt, quamvis sollicite curaverim ne latera-lster moverentur.

3 0 . Abstersis superficiebus illivi oleum raparum, neque majoremCohaerentiam quam 8 j Unciarum deprehendi.

4 0 . Tum vitra ambo calefeci eousque, ut sebum candelarum ba-sibus eorum impositum cito liquefactum fuerit, utrique basi eo be-ne illiti ambo iterum sibi imposui, paulum supra se movendo, ncaer ullus intrinsecus maneret, atque ad se appressa refrigerio com-misi, elapsi hori & stante Fahrenheytii Thermoscopio ad 50 gra-dum exploravi Cohaerentiam, quae fuit aequalis libris 2.98.

5 0 . Abstersis basibus, calefactisque magis quam ante,donec Ce-ra flava facile super iis liquesceret, iterum ambo vitra sibi impositarefrigerio commisi, & exspectati hori diei, qua Thermoscopiumidem frigus notabat, Cohaerentiam deprehendi fuisse librarum 130.

6°. Mundatis iterum basibus multo plus calefacta fuerunt, donecpix nigra vulgaris, sed pura, sponte & facile super ea fluxerit; sibiimposita fuerunt & quieverunt donec frigus aequale ac ante obser-vabatur, tum autem cohaeserunt vi 85-0. librarnm.

7 0 . Deinde fabrefacti fuerunt duo cylindri ex Cupro flavo ejuSformae, quam XVII. fig. 4. exhibet, quorum bases B C dia-metrum Itt poli. Rhenol.habebant, bases ambae erant planae, lae-vigatae, non tamen usque ad splendorem: erat crassities cujuslibetA B t* poli. Uncus D & annulus transmissus crassus erat poli, hosbene siccos mundos que sibi imposui, veluti in hac figura 4 conspi-ciuntur , ab uno ex fune brachio Librae alligato ut basis esset hori-zontalis, attrahebatur alterum vi 2 granorum.

8°. Aqua basibus eorum affusa effecit ut cohaeserint vi duodecimUnciarum.

9 0 . Interposito basibus oleo raparum, cohaeserunt viribus 18 Un-ciarum.

io°. Intermista basibus Therebinthina Veneta prius calefacta co-haeserunt vi 24 Unciarum t Sed calefactis interpositi Colophonii,frigidi rursum cohaeserunt plus quam vi librarum 850.

1 i i z

ii°.