433
INTRODUCTIO *d COHiERENTIAM
Progrediamur, & investigemus quaenam sit vis unionis,quomo-do sit comparata, & quibus donata proprietatibus: Duplicis potestmodo este indolis, Externa nempe aut Interna. Nam nec expe-rientia nec ratio aliam vim, praeter has duas, detexit, nec dari aliapotest: Externam prius examinemus, Internam postea.
A simplicissimis incipiamus elementis corporeis, atque duo sibiimposita cohaerere observemus , horum Cohaerentia a vi externapendeat: Vinculum ea ambiens circumquaque & solidum non po-terit esse causa vel virtus illius unionis, quaererem enim an id vin-culum non constet ex partibus, sive elementis sibi impositis ? ne-gari nequit; sed quomodo haec inter se cohaerent ? an etiam opevinculi ambientis? tum!circa hoc alterum vinculum eadem rediretquaestio in infinitum usque continuanda: quare omnis externi vin-culi conceptus sponte destruitur.
Melius vis externa in pressione quadam residere affirmaretur, quaescilicet extrinsecus corporibus duobus incumbens, ea ita introrlumcomprimat,Zc versus se mutuo pellat,ut resolvi nequeant nisi pressionesuperata ivi quacumque alii contrarie agente: Profecto fatendum estnos i natura quasi duci ad pressionem externam ponendam, quia haecclarissime potest concipi, & nonnulla corpora ejus ope cohaerent.
Sed quaenam causa externa premens, Sc omnia corpora uniens,adeoque Universalis, esse potest ? Fluida tantum, quae omnia am-biat corpora, sive in visceribus Terrae, sive in ejus superficie, velsupra eam posita; adeoque Fluidum Universale postulatur; quoderit vel Aer Elasticus, vel Ignis , vel iEther subtilis: Hinc Philo-sophi nonnulli ad Aerem, alii ad iEtherem confugerunt, opinatihoc fluidum sua gravitate comprimere corpora aeque majora , acminora versus se mutuo, inde eorum pendere Cohaerentiam, cujusmagnitudo esset in ratione pressionis; Cohaerentiam solvi non possenisi a causa, quae pondus Aeris JEtherisve superaret: Meretur senten-tia utraque paulo fusius examinari.
Qui Aeris Elastici gravitatem crediderunt esse causam firmitatis',innixi fuerunt Experimento Magdcburgico, in quo duo hemisphae-ria cuprea, cava, sibi imposita, aere interno educto , validissimecohaeserunt pressa a pondere Aeris excerni , uti supra tradidimus:Ex quo concluserunt, omnia corpora sibi imposita, ut Aerem in-ter