44 °
INTRODUCTIO ad COHAERENTIAM.
plus quam ab acre comprimebantur ; quamobrem Aeris gravitasaut pondus nequit poni causa tanto majoris Cohaerentiae.
3°. Si Aer Elasticus sit causa Cohaerentiae, quid eveniet corpo-ribus positis in vacuo, in quo nullus Aer crassior aut elasticus ha-betur, quale est vacuum Torricellianum ? haec non amplius com-pressa, cohaerere desinent; metalla> lapides, vitra, & quaecunquefuerint corpora firma modo instar cumuli arenarii ex solutis gra-nis compositi, se habebunt, quae minimo motu a se removenturdistluuntque: an vero ejusmodi aliquid in vacuo Torricelliano ob-lervatur unquam? nihil minus, metalla manent firma , saxa ne-quaquam in pulverem fatiscunt, & vitrum magnam firmitatemostendit: forte vacuum Torricellianum non penitus orbatum Aerecrasso & elastico statuetur, atque idcirco corpora adhuc ab eo,qui intus remansit, Aere comprimi & firmitatem retinere : dubitoramen vehementer hoc responsum datum iri ä Viris. qui unquamBaroscopium viderunt . examinarunt, aut confecerunt , quippeapud omnes evictum est in superiori parte Tubi Baroscopici beneconfecti. nihil Aeris remanere . in hoc Vacuo tamen parietes Tu-bi integri manent, ut & quaelibet inclusa solida : addam in vacuoBoyleano hemisphaeria conclusa, quae antea ab Aere externocompressa firmiter cohaeserant, pondere minimo a se divelli , hiccessat presso. quia Aer sublatus est; fi igitur ex recipiente vitreoope Antliae pneumaticae Aer tolli potuerit, qui Cohaerentiam he-misphaeriorum Magdeburgicorum essecerat, multo magis Aer e su-periori parte Tubi Torricclliani sublatus erit ; in hoc autem va-cuo , uti & in Boyleano manent corpora firma, unita. dura,cohaerentia : in recipientibus suspensi cylindri marmorei inter-posito sebo uniti, manent educto Aere uniti, neque ab appensiscentenis ponderibus, annexis filo cupreo transcunte inferius percapsulam coriaceam, dissolvuntur.
4°. Sed regeramus modo, quod olim de Lanis in hac opinioneobservaverat: Detur Cylindrus solidus ex cupro, alter priori aequa-lis ex plumbo, tertius.aeque crastus cum primo ex chalybe: annon premet Aer elasticus hos omnes vi eadem? habent enimsuperficiem eandem, habent poros angustiores, quam quos Ae§perrepere aut ingredi potest, adepque vi eadem prementur , &
aequa-