INTRODUCTIO ad COHAERENTIAM
498
abludunt ab Experimentis, aliquando calculus majorem indicat fi>rc Cohaerentiam quam fuit observata; aliquando minorem suppe-dat : arbitror hoc evenire . quia Metallum non est adeo homoge-neum, quam nudo visui apparet , sedi constat hinc inde parribusmagis minusve cohaerentibus, vel quoniam hinc inde plus Sulphu-ris, Salis, aut Mercurii positum est, quod impedit quominusaequabilis firmitas detur; adeoque ex hisce Experimentis discimus,Cohaerentiam Cupri non sequi accurate crassitiem , unde si de-sideretur Machina quaecunque ex hoc Metallo , ex qua datagravitas est suspendenda. crassius sumendum erit Metallum, quamcalculus indicaret, veluti si pondus 10000 librar. suspendendum fo-ret ex filo Cupreo, ope calculi determinaretur fili crassities, quaeesiet proxime aequalis 34 lineis cylindricis, sed oblervata Cohae-rentiae inaequalitate filum crassius sumendum esiet, quod si foret40 linearum cylindricarum, tuto pondus datum absque rupturae me-tu gestaret.
Ex comparatis tamen aliorum Metallorum Cohaerentiis videturcolligendum, potius attendendum esse ad crassitiem filorum anteinstitutum Experimentum , quam ad eam postea relictam , quiaproportiones eventuum propius ad illas crassities appropinquant,,quam ad has.
EXPERIMENTUM Lis»
Filum crassitiei A ex Orichalco , sive Cupro Calaminari ab ap-pensis lente & successive libris 360. fractum fuit; antequam rum-pebatur fuit plurimum elongatum & attenuatum, ut modo reti-nuerit diametrum o, 08 pollicis, superficies fracturae fuit admodumaspera & inaequalis, diametri o, o 75 pollicis,pars anterior abieratquidem in conum» sed vix visibilem.
EXPERIMENTUM LIII.
Filum ex Orichalco crassitiei B, fractum fuit a libris 2.60; an-tequam frangebatur, valde elongatum fuit,unde fractura facta erat*modo crassities 0,07 pollicis in diametro ; fracturae asperse diameter
obser-