Buch 
Petri van Musschenbroek ... physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
Seite
508
JPEG-Download
 

INTRODUCTIO ad COHAERENTIAM

508

CAPUT Q_U ART U M,

De Coharentia Funis Intorti.

O mnes fibrillae ant Stamina, ex qnibus fila vel funes conficiurr-tur, brevia sunt, si sericum exceperimus, quod a bombycein magnam usque longitudinem producitur, caeteroquin filamentaseminis Coronet sunt admodum brevia , Lana ovium, crines equi-ni aut camelini , filamenta plantarum Lini aut Cannabis non ex-cedunt longitudinem 3, 4, 5 vel 6 pedum: Ex his inter se intortisfilum & funis cujuslibet longitudinis componitur ; ex quo magnapondera nonnunquam suspenduntur: Quaeritur quamobrembreviaStamina filorum funiumve ex se non labantur appenso pondere par-tes a se distrahente , sed potius continuum filum constituere per-gant? Contorsio fibrarum staminumque inter se , tum asperitates,quibus per totam superficiem donatae sunt, id efficere videntur. Con-torsione enim fibrae inter se intricantur, arcte sibi applicantur; as-peritatibus irretiuntur ita fecum invicem, ut iterum extricari abs-que ingenti attritu & abrasione partium in supcrficiebus exstantiumnequeant, unde tanta nascitur resistentia fibris, quae se conarenturquasi extricare, ut potius rumpantur, quam extricentur. Quan-tum superficierum asperarum ingressus in se invicemTaciat ad mo-tum duorum corporum supra se impediendum clariffime patet, cumfunis aliquoties circa cylindrum convolutus est ligneum, quemad-modum fieri solet i Mechanicis circa fusum G er ani bis ter ve funemcircumducendo, hujus enim alteri extremo pondus ingens moven-dum applicetur, alterum manu leviter teneatur, circumacto fusofunis adeo arcte apprimitur, ut asperitatibus mutuis fe amborum su-perficies ingredianturaliquousque , & potius totus funis frangatur,quam circa fusum moveatur, volvi enim nequit nisi omnes exstan-tiores partes funis fusique abradantur, quarum Cohaerentiae summisuperante Cohaerentiam partium in sectione funis transversa posita*rum, potius funis frangetur, quam ut circa fusum lubrice moveatur:Si igitur duo tresve ambitus funis motum circa fusum impediant, mul-to