CORPORUM FIRMORUM.
5-7
ita in Experimentis 87, 88, 89. crassities sunt uti r, 4, 7 7 '|, Co-haerentiae observatae fuerunt uti 92., 160,2,40, cum secundum pro-portionem crassitierum debuissent esse 92., 368, 644. a proportionecrassitierum maxime abludunt funes crasliores, minus autem tenuio 1 -res; decrementi non videtur dari proportio constans : nam in com-paratis tribus Experimentis 84, 85, 86. Cohaerentia secundi nonmultum abludit a calculo , qui vim aequalem libris 96 ponit, ex-perientia dante 87 , sed Cohaerentia Experimenti 86 pluri-mum abludit a calculo, cum hic suppeditet libras ferendas 512., Ex-perientia nequaquam dimidium pondus afferente, cum id modofuerit librar. 2,10: atque ejusmodi ingens ablusio quoque datur acalculo in Experimento 89. Quamobrem hactenus determinarinequit, quantum futurum sit robur funis datse craslitiei: id quidemsemper admodum varium erit pro bonitate filamentorum Lini autCannabis; tum pro majori minori ve filamentorum con torsione ,attamen dolendum est nihil posse a priori definiri calculi ope, quodutcunque ad veritatem appropinquaret: unicum remedium est, utsemel tentamina capiantur cum funibus diversissimarum crassitie-rum, a minima usque ad maximam , exinde Tabulam condamus,quL , quotiescunque opus est , consulatur ; quod fecum quidemnonnihil laboris habebit, sed emolumentum in genus humanum exhis tentaminibus fundamentalibus non exiguum redundaret.
Quoniam igitur funes per contorsiones adeo debilitantur , ali-quamdiu occupatus fui, ut remedium afferrem & fila funesque tamfortes, ac fieri potest, conservarem, fic enim parcere magnis pol-iemus impensis; quippe si rudens anchorarius , cujus circumferen-tia est 21 pollicum, fieri possit reque cohaerens & modo constet ex\ parte Cannabis, aut ex minori quantitate, sumtus erunt triplo mi-nores , quod invenisse & demonstrasse omnibus navium possessori-bus utilissimum existeret.
EXPERIMENTUM XC.
Cum ex observationibus praecedentibus constat, per contorsionemomnia fila debilitari, neque tamen absque convolutione ex lino autCannabe, aut Lana, aut animalium pilis filum longum confici queat,
Tt t 3 oporf