Buch 
Petri van Musschenbroek ... physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
Seite
522
JPEG-Download
 

INTRODUCTIO ad COHAERENTIAM

5U

ex cauda Equi vegeti extracto Septem hi capilli evoluti iterum,non plus quam 9655. grana sustinuerunt. .

EXPERIMENTUM XC VII.

Tum fetae equinae firmitas explorata fuit , quae in variis ten-taminibus deprehensa est 7970, vel 792.0, granorum, vel alicujusponderis intermedii: hujus craslities ope Microfcopii examinata,& comparata cum scala transversis divisionibus distincta. videba-tur paulo minoris diametri, quam 0,01 pollicis Rhenolandici , fa-teor tamen accuratissime crassitiem non potuisse definiri.

Cum igitur feta haec fuerit septies crassior capillo humano,humanus 57 crassior bombycino, fuit feta 399. crassior bomby-cino: & cum bombycis filum gerat 85 grana, ejusmodi fila 399gestare possent grana 33915 , feta tamen modo tulit 7970grana.

EXPERIMENTUM XCVIII.

Sumta fuit tela Araneae majoris, quae ejus crassitieiper microfco-pium observabatur , ut 16 in unum convolutae fasciculum compo-suerint massam pilo humano Exper. XCV aequalem: quaelibet feregestare potuit pondus 150 granorum, totique fasciculo appendi po-tuerunt 2400 grana.

EXPERIMENTUM XCIX.

Lini mediocriter subtilis, neque ulla alia adhuc arte tractati,quam ut neri possit, elegi filamenta solitaria 23, quae parum intortafilum formabant aeque crassum ac feta equina Exper. XCVII fuit;horum firmitas tanta fuit, ut appendi potuerint grana 11710, auctopondere frangebantur Examinatum Microfcopii ope unum ex his- 2,3 filamentum , deprehendebatur non fuisse solitarium, sed con-stare ad minimum ex 14. aliis , in quae ulteriori putrefactione autpulsione malleorum separari potuisset, imo plura subtiliora in aliofilamento se exhibuerunt: ut horum corporum firmitates compa-

ren-