Buch 
Petri van Musschenbroek ... physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
Seite
532
JPEG-Download
 

INTRODUCTIO ad COHiERENTIAM

O

5 ) 2 -

für. des Surf aces Sefl. i. F.rz. Hayes Treatize of Fluxions Scff. 4.§. 1. Corol. & apud alios.

His licet demonstratis , quanta sutura sit diversorum corporumCohaerentia respectiva ad absolutam determinari tantum poterit exExperientia, quia a priori ignoramus » an in hoc corpore, quodvoco A, fibrae elongentur in ratione tensionum , uti Leibnitsiussupposuit, an in ratione subduplicata, subtriplicata , aliave quali-bet tensionum suarum ; si id a priori cognolceremus , etiam opeexplicatae methodi extemplo respectivam Cohaerentiam ex absolutadeterminaremus, verum id Experientia prius ostendere debet, ejusope cognita Cohaerentia absoluta & respectiva, cognoscetur ex iis rquae supra demonstravimus, in quanam proportione se habeant vi-res retrotrahentes fibrarum in variis elongationibus oriundis exten-sione.

Sit enim Cohaerentia absoluta alicujus corporis ad respectivamuti 6 ad 1, tum erit haec proprietas virium retrotrahentium in fi-bris, ut sint in ratione surde solida elongationum: vidimus enim sifibrae habeant vires retrotrahentes in ratione elongationum surdesolida , absolutam Cohaerentiam fore ad respectivam, uti 6 ad 1.

Posuimus in datä demonstratione omnes fibras totius lateris A HBelongari & distrahi. verum si accuratius attendamus, observabimusin inflexione corporis ab appenso pondere fibras partim extrahi ,partim comprimi: Sit enim corpus Tab. XXIV. fig. 13. ABCD,primo horrizontale, atque infixum parieti A B, tum extremo CDappendatur pondus P, quo deprimatur & elongetur, atque fibra Brecedat usque in F, evadatque corpus F A Z X, erunt fibrae inter-mediae B AF quaedam tensae: sed si hoc corpus ita sibi relinquere-tur, extensione BF manente, & concipiatur paries B A penetrabi-lis , circa punctum F tanquam centrum converteretur descenden-do usque in situm G F X Z, adeoque parietem penetrasset quanti-tate Trianguli A G S, cum vero paries B A ponitur impenetrabiliscorpus eum premit, quantum ingressum fuisset, adeoque tantope-re comprimit fibras contra parietem.

Ex quibus liquet, corporis ABCD, quo tempore id ä ponderek deprimitur, & fibrae superiores, extenduntur, fibras inferiorescomprimi.

Quo