Buch 
Petri van Musschenbroek ... physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
Seite
537
JPEG-Download
 

CORPORUM FIRMORUM.

Si?

H»c Experimenta luce meridiana clarius evincunt, nec regulamGalilaei» nec Mariotti, nec aliorum esse Universalem, cum denturcorpora, in quibus Cohaerentia absoluta ad respectivam est uti 18adi, veluti in Exp. CXXII in aliis uti 16 ad 1, veluti in Exp.CXXIII. & CXL. in aliis uti ix ad 1, veluti est in Exp. CVTf,CX, CXIV , CXLIX. dantur tamen ubi regnat proportio 3 ad £veluti in Exp. CXXV. tum ubi est proportio x ad 1 , sicuti in Exp.CXLIII, CLIII, CL 1 V. imo obtinent plurimae ali» proportionesinter 18 adi, &x ad 1 intermediae: in hisce fractiones ncgligimus,quia non faciunt ad scopum.

In corporibus rigiditati proximis , veluti in Vitro, Galil»anaproportio datur: in aliis paulo flexibilioribus datur Mariottiana: sedin aliis quae magis flecti possunt, ali» regnant proportiones.

Qui h»c Experimenta accurate perpendit, dubitare posset, anquidem cum sufficienti cura sint instituta , cum aliquando magnaCohaerenti» discrepantia detur, licet corpora ex eodem ligno fuerintconfecta, sed intelligat hic velim, Ligna non efle corpora homoge-nea, sed hinc inde porosiora aut solidiora, magis minusve resinosa,fibris obliquioribus aut rectioribus composita, a quibus h»c discre-pantia oritur, unde, si eadem repetantur tentamina, fere nunquameaedem proportiones inter absolutam & respectivam Coh»rentiamdeprehendentur , quamvis non multum ab his ablusur».

Observamus in his Experimentis fere omnium parallelopipedo-rum Coh»rentiam absolutam majorem rationem habuifle ad respe-cti vam quam cylindrorum.

Quoniam singulis annis arborum trunci incrementum ca-piunt , corticis interiori tunica ad lignum trunci accedente &accrescente, non potest truncus per totam suam substantiam es-se aeque firmus : meditullium enim annosissimum est , pars huicproxima sequitur »täte , noviflima est qu» cortici adhaeret: te-nerum & molle est lignum quod novum , quia parum est com-pressum , &f aquosis plenum succis, sed durius est quod annosius ,quia comprimitur circumquaque a novo ligno accedente , tum du-rius est, quia plus re sin» collegit: explorandum duxi, qu»nam fo-ret Coh»rentia ejusdem ligni in diversis a meditullio distantiis: exLigno Quercico electus fuit asser, qui ex medio trunco exsectas

Yy y erat,