668
INTRODUCTIO ad COHZERENTIAM
facile determinari poterit, quanta requiratur crassities tubi con*struendi ex ferro aut cupro. quae datae diametri & longitudinis suf-ficit resistendae pressioni aquae.
CAPUT DECI.MUM.
Tentamen de corporum ^Duritie. *
S i doctrina Cohaerentiae firmorum parum huc usque cognita sir,est profecto Durities multo minus adhuc a mortalibus explcr-iata; quod prima fronte magis mirandum , quam hoc Thema cumcurä excutienti, apparebit , gravissimis & insolubilibus difficulta-tibus sese perpetuo offerentibus: quamobrem nonnulla , Duritiemspectantia annotans , nequaquam ab imis fundamentis eam aggres-sus , appellavi modo hoc caput Tentamen de corporum duritie.
Dura vocamus, quorum partes adeo firme fecum cohaerent,utnon nisi vi, quae magna nobis videtur , a se mutuo avelli queant :Mollium partes viribus minoribus cedunt separanturque: Inter duris-sima ponuntur adamas , gemmae pretiosae pellucidaeque, silices :minus dura sunt vitrum, plurimi lapides, chalybs, metallaque non-nulla: Mollia sunt sericum , partes membranaceae animalium,cannabini funes, & innumera alia : Quoniam igitur durorum par-tes fortius quam corporum mollium cohaerent, nonne videtur ,massam aeque gravem, aut aeque crassam corporis duri firmioremfore quam mollioris massa est, eodem explorata modo ? ita ratioci-nium suaderet, verum id non perpetuo obtinere experientia sug-gerit, paradoxo hic latente: Vitrum exemplo inserviat, quod du-ritie insigni donatum , & cujus partes fecum valde cohaerentes, etiamse fortiter attrahunt , mafsamque cohaerentem componere debe-bunt: Sericum . Chordas ex animalium intestinis factae, funis can-nabinus mollia sunt corpora vitri respectu; si igitur ex vitro at-que ex Serico chordis , cannabe . cylindri aeque crassi formen-tur, qui secundum longitudinem tracti rumpantur; quis horummaxime quis minime, cohaerebit?fortissimum videtur fore vitrum,duris compositum ex partibus;at viribus longe minoribus frangitur,quam cannabis , chorda aut Sericum: intueamur enim Experi-
men-