Buch 
Petri van Musschenbroek ... physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
Seite
684
JPEG-Download
 

EPHEMERIDES METEOROLOGIE

684

nec ullo stipatae symptomate, quod has comitari non solet.

In principio Octobris Coryza plurimos corripuit, cum vicissitu--dines caloris diurni & frigoris nocturni magnae erant: noctu enimgelabat, jnterdiu Thermofcopium adscenderat ad gradus 56, 54,58, 70, 64 , spirante Subsolano 8c Notapeliore, hinc corpora in-terdiu denudata ad calorem evitandum, vesperi & noctu a frigoreeo facilius corripiebantur, atque frigidus Aer perpetuo ad naresallapsus inflammationem membranae Schneiderianae induxit.

Mense Novembri quaedam observatae fuerunt Tertianae & Quar-tanae , sed paucae , & illico Corticis Peruviani ope feliciter profli-gatae.

Frigido tandem mense Decembris iterum aliquae observatae suntcontinuae & putridae, non tamen copiosae; incipiebant cum hor-ripulationibus. frigore totius corpus, rigore, pulsu citato inaequali,exiguo capitis dolore ; mox calor digitos pungens oriebatur, pro-hibito tamen sudore; urinae rubrae pellucidaeque parva sitis aderat,lingua arida, in medio parum fusca, ast aridiora labia & tumida:post quintum diem somnolenti fiebant aegri, aliquando per triduumdormientes , vix excitandi , a somno tamen semper refecti, in-teritu vultus tristis, oculi luctuosi, involuntariis madentes lachry-mis, summaque accessit debilitas; Urina elapso die decimo criti-ca, & ita usque ad morbi finem continuata, ied tanta cum difficul-tate reddebatur, ut semel modo horarum 2.4 spatio prodierit, 8cnon nisi cum dolore; sanguis in principio Venae Sectione eductus,admodum inflammatus, illico crusta coriacea obductus ; alvus inquibusdam pertinaciter constipata, continuis emollienda erat Clys-matibus humectantibus & lubricantibus, faeces tamen naturalibusprodierunt simillimae;in nonnullis diarrhaea observabatur, hi tamenin majus discrimen conjecti perpetuo deliraverunt: hae febres ho-motonae fuerunt 14 aut 15 diebus, deinde mitescere caeperunt ,prorsus desinentes vigesimo die, ied aegros relinquentes debilissi-mos; neminem ex his morruum deprehendi, servari omnes hacmethodo tractati; venam secando, potum emollientega , hume-ctantem, actdiusculum, nitrosum subministrando, alvum emollien-do lenibus solventibus humectantibus que enematibus: cibos suppe-ditando leves, imprimis Lac ebutyratum, in quod natura verge-