LITHOGRAPHIE ANGERBURGIOE. 7 i
que in longitudinem producta, testudinum chelynqua-dantenus referat : Quocum consentit Gesnerus scri-bens : Chelonitidas diversos lapides , a teßudinum animalium- tegu-menti figura sic nominabimus. I. c. p. 61. Et ut dicam quodsentiam , ovum ovo similius non esse, quam testudi-nem recenter exclusam Echinitae nostro , quam senten-tiam etiam tenuit Boetius dicens : Mihi testudinis corpusreferre videtur : non inepte enim quis existimare potest , ejfe nuper exovis exclusas testudines in lapidem conversas. 1. x. c. 2.64.
(b) Echinites regularis convexae rotunditatis quinis gemina-tis lineis ä baseos modiolo ad verticem tendentibus im-pressione punctorum notatis, conspicuus: Luidio Echi-nites fibularis major dictus, num. 944. colore subfuscomateria silicea.
(c) Echinites regularis quinis lineis geminatis iisque puncta-tis distinctus , vertice fastigiato, basi plana & modioloexcavato, totus siliceus , semidiaphanus, colore fuscus,Tab. 8- fig. i z. Luidio itidem fibularis minor dictus,num. 945.
(d) Echinites regularis seu fibularis minor , aequalibus linea-rum eminentiis & spatiis divisus, quarum singulae iterumstriatae sunt. Niger est & tam durus, ut in basi politusimagines reddat.
(e) Echinites irregularis parum fastigiatus basi plana , in quoquidem quini radii impressi apparent, verum intervalla& spatia inter radios inordinate sulcata sunt, testimo-nium naturalis formte non parum corruptae exhibentes.In vitri modum ex nigredine relucet.
(f ) Echinites totus siliceus) ex fastigiatorum sed irregula-rium genere, in quo praeter impressiones linearum ordi-narias, plures aliae apparent exesae &corrosie, ob aeris, cuiin terrae superficie diutius expositus fuerat, injuriam, utopinatur Luidius num. 961. vid- Tab. Z- fig. 14. Lo-
L 3 cum