Buch 
Samuelis Dalei, M.L. Pharmacologiae, seu manuductio ad materiam medicam : in qua medicamenta officinalia simplicia hoc est mineralia, vegetabilia, animalia eorumque partes in medicinae officinis usitata, in methodum naturalem digesta succincte & accurate describuntur. Cum notis generum characteristicis, specierum synonymis, differentiis & viribus
Entstehung
Seite
VI
JPEG-Download
 

vi P RAF AT IO.

nium profecerit (judicio Pr&seBi, &c.) Raii Synopfin fiirpium BritannicarumPergamena viridi compactam, Laborum accipit mercedem. At Grande Iter ea-dem causa Mense Julii susceptum, nequaquam est silendum; quod quidem in-stitutum centum abhinc annos invaluisse videtur. Clarissimus enim ThomasJohnsonus in Itinere plantarum suo inveftigationis ergo suscepti a decem sociisin agrum Cantianum, Anno Domini 1629. haec habet: Baucis abhinc elapfis annis,consuetudo vere laudabilis inter rei herbaria ftudiofios crevit, bis aut sepias quot-annis triduum aut quatriduum iter Plantarum inveßigationis ergo suscipere.Quorum quatuor Itinera Annis 1629, 1632, 1634, & 1641. ipse edidit. Vetushic Mos jam desiit observari in modum supra dictum; sed nunc horti Prafe-lius mense Julii, cum quinque vel sex sociis rei Botanica; peritis, in Cantium autalium quemlibet locum per dies duos vel tres iter faciunt; & quas collegerintPlantas ad Congressum generalem Societatis supra dictum afferunt, ubi Prasellusin praesentia Magifiri, Gardianorum, &c. eas demonstrat, ad cujus Praelectio-nem cuilibet curioso datur Accessus. Neque haec solirm fecit Societas ad promo-vendam Rei herbaria: scientiam, sed & Hybernaculum magnificum, itemque va-ria Hypocaufta, in quibus ali possunt stirpes per Hyemem frigoris impatientes,extrui curavit,- quorum priori conclave fatis amplum, Bibliotheca Botanica in-struenda: destinatum superstruitur.

Jam vero tempus est, ut ad nostrum revertamur opus, & Lectori, quid in hacEditione praestitutum sit, indicemus. Quicquid antea sub Supplementi formaprodiit, nunc suo loco aptius restituitur; & id, quod in partes duas dividebatur,opus, integrum magis & concinnum evadit, adeo ut Lectori totam simpliciumsingulorum Historiam uno intuitu contemplari posthac licuerit. Quicquid inMateria Medica novi, vel ab Amicis communicatum habuerim, vel inter legen-dum Auctores recentius editos invenerim, inserui, atque nihil, quod ad remnostram fecit, omisi. Quandoquidem autem Materiam Medicam unius lociaut civitatis ab alterius multum discrepare observaverim, totum in hoc operecomplecti sum conatus, neque simplex quoddam ab aliis, exteris licet, usurpa-tum, praetermisi; adeo ut nunc multo latius pateat, quam prius nostrum tuleratinstitutum. Synonymis Auctorum paginam ubique attexui, ut Lector solers,quid de re qualibet fusius disputatum est, nullo negotio invenire possit. Aucto-rum CaJp. Bauhint Pinace editorum, nostratium praecipue, Synonyma itideminserui, ut ad Herbarum studium eos magis alliciam, qui ad Medicinam facien-dam quoquo modo animum appellunt. Omisi quidem Catalogum Cantabrigi-enfem, ut & Catalogum Plantarum Anglia, a doctissimo celeberrimoque Ratoconscriptos, quoniam in Synopsi illius Stirpium Britannicarum, quam ubiquelaudavi, uterque comprehendatur. Threlkeldii Synopfin ftirpium Hybernicarumraro citavi 5 quoniam vero in isto Libro non numerantur paginae, plurimumtaedii affert Lectori; sin autem vir quidam Reverendus in ista gente diutius com-moratus esset, accuratius multo & emaculatius prodiisset istud opusculum.

Praeter