De Lapidibus
rc pjures silices post primam fusionem materiae« admiscentur, eo major erit Smalti quantitas," verum pallidior. 2. Inter lavandum, quod pri-« mö ä massa abscedit purius & pallidius est poste-“ riore. Philos. Trans. N. «93. 1753.
VI. De Magnesia.
A. TV/TAgnesia, Offic. Geoffi. Lati. Ed. Angi. 178.
J-Vl Manganele, Mer. P in. 21 2. Schwenck.Not. in Boerh. Chem. 140. Sapo vitri, Mer. ArsFit. Aoüp Of tVlgsS. Corpus est metallicum,durum, ponderosum, & friabile. Hujus mineraementionem facit Geoffroyus , M. D. in Prceleötio-nibussuis de Materia Medica. In Officinis Phar-maceuticis raro aut nunquam invenitur ; sed apudfiguliarios & vitriarios frequens est.
VII. De Pyrite.
A. jpYrites, Offic. Boet. 516. Fahr. 29. Charis.
Foff. 1 7, 52. Aldrov. Mus. Metall. 570.JForm. 39, 129. Sc/rw. 388. Lapis Pyrites,
Matth. 1381. Marchasitas variae, seu Pyrites,Mer. Pin. 212. Marchasita, Moderni.
Atones. Omnibus fere fodinis invenitur, omniafere metalla, sales, & sulphura ex utero suo ditis-simo effundens, purus enim Lapis non est, omni-umque Minerarum feracissima esse videtur : multavarietate repetitur, quoad colorem, figuram, mix-turam cum metallis, lapidibus, caeteriique fossilibus,varia proportione miscetur cum Ferri, Plumbi,Stanni, Argenti, Cupri, seu ./Eris, & AluminisMetallo ; item similiter cum ipso silice nigro, cumcarbone fossili, cum lapide calcario, cretaceo, &c.
Vires. Tum crudi quam usti vis est excalfacere,abstergere, offusam oculis caliginem expurgare,duritias concoquere, & concoctas discutere, Diosc.
VIII. De Phrygio Lapide.
A- T Apis Phrygius, Offic. Boet. 406. De Laet-134. Matth. 1380. Aldrov. Mus. Me-tall. 689. Cale. Mus. 385. 2Dj )t DH^Mkin3H011C. Nascitur in Cappadocia. Est gleba pu-micola ; praefertur qui pallescit, pondere medio-cris absque solida compage, ac lineis albis Cad-miae instar distinctus est. Vires. Astringendi, ex-purgandi, & crustas inducendi vim habet. Lava-tur ut Cadmta, Diosc. Morbis oculi, atque ad ulce-ra, &c, utilis est, Galen. In Officinis nostris An-gltcanis hodie ignota est.
Medicamentofis. 3 3
IX. De Sory , Chalcitide , Mijs b Melanteria.
COry, Chalcitis , Misy, & Melanteria Mineralia" sunt inter se Origine iS Viribus conjunctissima.Nimirum ex Sory fit Chalcitis , ex hac Miß vi-deatur Matthiolus in Dioscoridem, qui inter recen-sier es primus quid illa fint demonßravit. Verum ad-hucdum in Officinis noftratibus ignota sunt , (S inusum non veniunt , qurg Chalcitidis loco Colchatar seuVitriolum calcinatum Theriacce immiscent , cum ta-men genuinum Sory , Chalcitis , IS Misy , monente eo-dem Matthiolo, in Ducatu Brunsvicensi inveni-untur.
1. Sory, Offic. Matth. 1363. JVorm. 26. Al-drov. Mus. Metall. 341. Charlt. Foff. 11. Kentm.f. 1 3. Est Minerale lapidosius, & vehementiuscompactum quam Chalcitis aut Mily, sed & cras-sissimum, fricatum scintillas Miseos emittens.
Sory in eo differt a Melanteria, quod in Sory in-est virus grave, nauseam movens, id quod in Me-lanteria non deprehenditur, Kentm.
2. Chalcitis, Offic. Matth. 1363. Worm. 26.Aldrov. Mus Metall. 340. Charlt. Foff 11.Kentm. i 3. Minerale est aeri simile, friabile, neclapidosum, Sory tenuius, Misy vero crassius, tra-ctu temporis ex Sory factum.
3. Misy, Offic. Matth. 1363. IVorm. 26. Al-drov. Mus. Metall. 341. Charlt. Fosi 1 1. Kent-man. 13. Minerale est, aurum colore imitans,aureisque scintillis, dum frangitur, splendens ; na-tum super Chalcitim & ex Chalciti, non secus acaerugo nascitur super aes & ex sere, efflorescentiaenim Chalcitis est. Fires. Adurunt, & escharasefficiunt; attamen & nonnihil quoque astringunt :differunt tamen inter se tenuitate & crassitie, Schrod.
4. Melanteria, Offic. Matth. 1363. JForm. 26.Aldrov. Mus Metall. 341. Charlt. Foff. 11. Me-lanteria, Atramentum nigrum, Offic. Schw. 385.Atramentum nigrum, seu sutorium, Graecis Me-lanteria, Kentm. fo]. 14. Duplicis est originis, quae-dam in faucibus cuniculorum, quibus aes eruitur,falis modo concrescit. Alia vero in summa fa-cie supradictorum locorum coit, quae terrena est.Praestat quae sulphuris colorem trahit, laevis, pura,aequabilis, & quae contactu aquae confestim ni-grescit. Fires. Vim causticam eam obtinet, quam& Misy, Diosc, In Officinis nostris nunquamreperitur.
Pro hisce consule Kentman. p. 13, 16. & JVor-mii Mus. p. 26,
F
X. De