ao Phtsica Generalis
prietates suas excludat, nec istae alibi reperiantur , sed nequeid etiam, ut omnibus, quibus inest, individuis eadem acciden-tia tribuat, secus quia & spiritus potentia volendi, admirandipraediti sunt, & homines diversas nacti sint perfectiones, essen-tia hominis , radixque attributorum animal rationale haud erit.Mobilitas denique ex impenetrabilitate ostendi non posse indenon probatur, quod impenetrabili cum immobilitate extrinsecaconjungi non repugnet, & ad hoc indifferens sit; per mobilita-tem enim corporis , nil nisi capacitas designatur, ut illud mo-veri postit, quae ex impenetrabilitate deducitur, etsi immobili-tatem aliunde quam a corpore advenientem non excludat. Ne-que ut hanc excludat requiri potest, quia secus essentia corpo-ris non esset, quod ad immobilitatem indifferens est. Ad 4 tum.D. A. Impenetrabilitas est praedicatum negativum quoad no-strum explicandi modum C. A. quoad sei piam N. A. & Conf.Sicut & immortalitatem negative exprimimus, quae perfectioDEI positiva est, quid igitur officit, quo minus & impenetra-bilitas positiva sit.
m
Articulus Secundus.
Varia de primis Principiis corporum naturalium systemata.
ip pRincipii notionem aetiologia pertractavit, ex qua patet eas-JT dem esse causas intrinsecas, qu* principia. Et quod qui-dem corpus attinet, hujus principia materiam seu partem deter-minabilem, formam seu partem corpus ad certam speciem deter-minantem esse, nemo unus est, qui dubitet; at, quia varia cau-sarum secundarum est vis, in rebus mutationes quoque variasfieri omnes consentiunt, quarum alia substantialis , quando cor-pus unum in aliud ita convertitur, ut nihil sensibile remaneat,per quod corpus illud ab aliis discrevimus, & haec generatio di-citur : alia accidentalis , alteratio nuncupata, dum corpus unamalteramve affectionem mutare conspicimus : in utraque quiaquidpiam destruitur, actio destructiva corruptionis nomine venit.Sunt tamen e veteribus, qui generationem etiam accidenti ,contra e recentioribus., qui soli substantiae viventi tribuant.
Porro, quae aetatis omnis Philosophos perpetuis dissociavitdissensionibus, illa hic explicanda est quaestio: quidnam nempereipsa sit illud, quod vocibus materiae , St formae significamus;nam abstractae tantum notiones sicut physicae considerationis nonsunt, Ita ad dignoscendam rerum naturam, affectiones, effectus-que varios explicandos nihil adferunt adiumenti: St sic quidemomnia Physica sunt, quia tamen vana ab Autonbus assignan-tur ,