Buch 
Elementa philosophiae naturalis / conscripta ab Antonio Reviczky...
Entstehung
Seite
70
JPEG-Download
 

70 Physica Generalis

luduntur . non secus ac dum titio in gyrum agitur, rotam exi-stimas versari igneam. De vi ignis alibi erit diTerendi locus,hic id sufficiat: igniculos hos idcirco moleculas dissolvere nonposse , quia & separati sunt, & licet in omnem partem agant,ex omni iterum parte illis aequali vi resistitur, moleculaequepene aequaliter tense sunt ; at ubi accedit flamma , quoniamaliqua ex parte augetur tensio, parietes porosi rumpuncur, cessataequalis preffio, atque sic errumpentes igniculi congregantur.

IOO Hinc jam colligere licebit imo . Elementa reipsa , seu ut di-cunt, formalster exstare in mixtis, neque actione caloris, &vi ignis in resolutione seu generari, seu unum in aliud trans-mutari. Nam primo, ut recte observatMorhoffins etsi calo-rem ad plantarum, & animalium generationes necessarium ex-periamur, verumtamen cum huius actio in motu, quem disso-ciatio partium consequitur , consistat , ab igne destructionempotius, quam generationem mixtorum procedere debere existi-mamus ; maximus nihilominus, & pene necessarius in genera-tione ejus est usus: seu enim lenis, seu violentus calor Iit, par-ticulas primum maxime mobiles commovet, dein partium alia-rum etiam motus sequitur, tum dissociatio, qua facta particulaequasi libertatem nactae loca illa occupant , quae earum gravi-tatis , vel levitatis , fixicatis , vel volatilitatis gradibus deben-tur , sicque igne leni congregatae conservantur, & nova com-positi species consurgit; violento vero igne omnia permiscen-tur contra rationem gravitatis, ut iterum alia, ac prior formaappareat compositi. Ex quo data actione ignis nova consurgeremixta non abnuimus, sed ex hoc ipso elementa jam ante intuslatuisse arguimus; accedit, quod & ipsae corporum vires ab ho-rum particulis repetantur, quod fieri non posset, ut Verdriesfbys Part. spec. c. 2. argumentatur, si in resolutione primumelementa confierent. Sed neque, ut mutari elementa admitta-mus, evincunt, quae ad ferri solent, experimenta: nempe ex Stra-bone /. 7. In Apolliniatarum finibus metalla in evacuatis fodi-nis renasci; ex Schotto apud P. Falck contemp. zda* c. 2 . aegro-tum cibo tenuissimo usum 60. aquae libras per totidem diesreddidisse, ut adeo aer, quem hausit, in aquam versus videatur.Ex Helmontio, ope menstrui Alkae/I, seu ignis gebenntc dictidurissima etiam corpora in aquam unam resolvi posse. Namexperimentum primum non terram ipsam in metalla mutari ar-- guit, sed solum ope ignium subterraneorum, aut vehiculo aquaeterram jam semel particulis metallicis spoliatam, iis iterum im-praegnari. Copia vero aquae ab aegroto redditae inde profluxe-rit , quod humores per corpus universum soarsi in vesicam deri-vati fuerint *, quid quod caro ipsa hydropiii corrupta sensim in

aquam