Buch 
Elementa philosophiae naturalis / conscripta ab Antonio Reviczky...
Entstehung
Seite
111
JPEG-Download
 

Disputatio Secumöa. ur

particulis copiosis mixta , quod manifestum facit calx recensaffusa aqua ob nimios igniculos ebulliens, non item si in liberoaere detenta diutius evaporet. Cineres inter, calcemque, ad-vertente Cassato, id discriminis intercedit, quod in cineribusexcepta terra parum pristinae remaneat materiae, in calce veromultum, cum ex calcinatis corporibus prius restitui possit com-positum , non vero ex solis saltem cineribus; attestante id demetallis Boerhaave in Elettt.Cbem. Theoria de terra ; ea vero cor-pora calcinari proprie possunt, in quibus major sulphurum de-est copia, quorum humidum non est adeo fixum, ut majori partedissipari nequeat; hinc lapides, qui.collisione ignem produnt,calcinationi inepti sunt.

Neque solo igne calcinatio perficitur, sed non raro & cor-rofione, istaque vel himida, ut cum spiritu vini, aceto, aqua forti,corporis soluti, praecipitante addito, in fundum vasis calcis for-ma particulx snbsidunt; vel vaporosa, ut cum supra vapores, fu-mumque aceti plumbum suspensum diutius relinquitur, in ce-russam calcinatur; aut chalybs supra sulphuris, & plumbi vapo-res detentus in calcem vertitur, Chymicis crocum martis dictam.Cxmematioue fit itidem calcinatio, dum metallum in laminas te-nues extenuatum ita in catino disponitur, ut inter illas vulvis cor-rosivus seu siccus, seu aceti, urinae, aquaeve fortis affusione hu-mectatus interjicitur, qui potos metalli permeans nexus solvit,volatiles partes dissipat, lamellasque friabiles reddit. Denique& amalgamatione solutio haec succedit, si bracteis metalli mercu-rium admisceas, qui ubi illas corrosit, igne expulsus, metallumcalcinatum linquit.

Fufio motus partium corporis est , quo fluidum unum alte- -rius poros ingressum agitatione sua nexum solvit, & partes adfluiditatem perducit. Fusilia corpora sunt metalla, & mineralia,hisque similia , in quibus facilioris, dissiciliorisque fusionis di-versitas a natura ipsorum habetur, nempe implexu, compactio-ne , cohaesione , & praecipue configuratione molecularum-s.Facillime metallorum omnium funditur plumbum, stannum ,argentum, & aurum, tandem aes, ac difficillime omnfUm fer-rum; quodsi fundatur saepius, chalybs fit, qui durior, minusqueductilis est ferro; horum ratio est , quod quamvis auri, argenti-que structura ferro densior sit, & compactior, ita nihilominusfigurata, porisque distincta sunt, ut in haec facilius, ac ferrumigniculi subeant, nexumque laxent. Illud hic praetermitten-dum non videtur, quod primo propositum vix fidem inveniet;butyrum nempe, ceram, sebum tardius liquari, quam plumbum,eidem igni impositum : sed nempe si magnum , & si aequaleutriusque sit volumen, v.g. ducentarum librarum; cui tamen-*

ex-