Buch 
Elementa philosophiae naturalis / conscripta ab Antonio Reviczky...
Entstehung
Seite
114
JPEG-Download
 

114

Physica Gener alt*

ab argenteis jam sejuncti, dum a fluido extrinseco premuntur,ad mutuum magis accedant contactum, stcque annahm, (ed,quam ante, minorem praesentent. Porro accidit interdum , utipsum fluidum resolutionem impediat, fi nempe viscidicas for-tius corrosivas jungat particulas, tum enim vel mole oscula po.rorum superant, ut ingredi nequeant, vel (ficula situ penetra-tioni apto disposita non sunt: quin etiam non raro usuvenit ,ut a fluido penetrante corpora indurentur, velut calx metalloruma sulphure addito consistcntiam obtinet; quia pori laxiores fluidiparticulas admittunt facile , quae dum aeris locum in iis. occu-pant , fortasse seipfas stringentes majorem efficiunt cohaesionem.

Etsi vero selutae etiam metallorum particulae fpedfice gra-viores sint ipso fluido, eas tamen peracta solutione per fluidumaequabiliter diffusas, huic quasi innatare experimur, donec prae-cipitentur. Acutae nempe acidorum spirituum partes graviorimetallicae moleculae infiguntur ita, ut eam quasi hispidam-»reddant , volumenque ejus augeant; unde cum & spicula istaab aliis sustententur, & cum his molecula sumpta liquori aequi-libret, ei innatat non secus, ac plumbo cuidam complures in-fixae arundines mergi id in aqua prohibent: infunde autem prae-cipitans menstruo , & fundum petent metalla,

5f Est autem pracipitatio motus ille, quo corpora menstruissuis permixta ad fundum aguntur, ut spectari, & colligi possint-Hic Chymici in tria genera distinguunt : contrariorum, acidinempe, & alkali; sic metalla aciffis corrosa praecipitantur instil-lato sale tartari per deliquium, aut quocunque lixivio, cum haec* alkalicis abundent. Similium, acidi videlicet, & acidi, sic mer-curius sublimatus praeceps agitur aqua forti, aut spiritu vitrioli,quae omnia acida sunt. Solius aqua, & haec praecipitatio, testefioerhaave , omnium maxime chymica est; sic resina spiritu vi-ni soluta instillata aqua fundum petit, ut patet in lacte virgi-nis communiter dicto. Causa vero praecipitationis esse potest,quod corpore praecipitante adjecto novus particularum consequa-tur motus, A exagitatio, qua spicula e corporibus solutis exi-guntur, & praecipitantis moleculis conjunguntur, unde-corpusprius solutum , gravitate dein sua fundum petit,

Altera hic solutio est liquefacio, vel liquatio, a solutione nonnisi ratione agentis differre videtur, cum fit motus, quo corporaa leni, insipido, & minime acri liquore solvuntur, sic faccharum,sal in aqua liquescit. A fusione illo differt, quod hic opeignis,illa humoris peragatur; a deliquio denique, quod istud putrefa-ctionem includat.

Percolatio motus est, quo tenuiores particula a crassioribusseparantur, hxque in colo manent. Duplex autem percolatio

est,