Buch 
Elementa philosophiae naturalis / conscripta ab Antonio Reviczky...
Entstehung
Seite
45
JPEG-Download
 

Disputatio Prima. 45

T. j. fig.p. ostendit: in quo solem, A, B. tellurem, C. lunamin umbram conicam terrae incurrentem conspicies. Cum veroluna nonnisi in plenilunio soli e diametro opponatur, nec alias,nisi in plenilunio ecclipsis contingit. Neque tamen omni ple-nilunio defectum haec patitur, quia non semper inter eam, &solem tellus linea recta opponitur, unde fit, ut annus & ampliuspraeterlabatur, quin lunae eclipsis notetur; etsi secundum Ric-ciolum Atmag. I. j. c. iS. bis.-quin quinquies eodem anno solarijam major, jam minor accidere queat; at hoc quidem eo dun-taxat tempore, quo luna in nodo versatur, tunc enim umbramlunae solum ingreditur, & tota obscuratur; aut certe non procula nodis est, & tum partialis tantum ecclypsis observatur.

Eadem in perigaeo majorem subit eclipfim, quam apogaeo;^cum, quo magis procul umbra telluris protenditur, eo angustiorevadat; sed omnibus aequalis magnitudinis ac durationis est ,quibus nocturnae adhuc tenebrae id spectaculum concedunt. Du-rat porro quando longissima est 4. horae, dum ab initio ad to-talem immersionem totam horam consumit, immerse duas feremoratur, & hora, dum exeat, transit, ex quo tellurem lunamajorem rite concludes. Id peculiare: quod ante, & post im-mersionem pallida fit, quia in telluris, quam atmosphaera facit,penumbra moratur: tota attamen obscurata etiam, luce quadamexigua perfundi videtur, quod solis radiis in terrae atmosphaerarefractis, & in umbram telluris penetrantibus adseribi potest.Denique ordinarie inchoat ab orientali lunae margine, definit«que in occidentali.

§. I.

De Ecltpfi Solis.

D Um luna terram inter solemque linea recta media est, so- g'glaris eclipsis fit, quia ne lumine suo terram illuminet ,prohibetur,ut T.z.fy. 10. exhibet. Hoc vero non alias unquam,quam in novilunio spectabis ; & quemadmodum fi luna apogaea,solperigneus sit, nunquam totum obscurari solem, sed circulo sal-tem cingi lucido observabis, ita etsi luna perigaea sit, defectusuniversalis non est toti hemisphaerio, sed aliquibus & major, &diuturnior, aliis minor ac brevior, vel nullus etiam apparet ,cum luna respectu omnis plagae solem non eadem contegat ra-tione, e quibus omnibus lunam terra minorem inferes.

Eclipsis haec maxima licet, duarum circiter, ad summumtrium horarum spatio definitur, una quippe hora opus est, dumluna solem totum contegat, altera dum penitus emergat, & inoccidentali quod fieri solet margine ingressa, ad orientalem egre-diatur, novilunium semper agens. Bis, cerve in anno fieri potest,

F j &