Buch 
Elementa philosophiae naturalis / conscripta ab Antonio Reviczky...
Entstehung
Seite
48
JPEG-Download
 

48 Physica Particularis

nec terrs viscera, nec solem, nec stellas fixas, incolis vacuas asse-rere jam licebit, cum horum quoque partialia corpora secus noncognoscantur.

73 Sunt alii, qui non alia de causa suos planetis satellites addi-tos autument, quam ut noctes habitatoribus lucidiores reddant,quod nos per lunam consequimur ; sed cur Veneris sidus solepropiore magis illuminandum, quam Martis remotius, satellitesuo gaudet, cum huic magis nocturnis opus foret luminaribus?prosecto, si bene pervideo, tota argumentorum vis in ipsam de-nique rerum convenientiam delabitur, quam Marcellus Palin-genius carmine non illepido expressit dicens

An mare, vel tellus locus est jucundior , atquePulchrior, Ö* melior , vel toto major Olympo ?

Propter quod potius, quam ather, mereantur bahereTot Cives, & tam variis animalia formis ?y]n Regis prudentis erit fabricare palatiiIngentem molem , peregrino marmore , & auroEgregiam, & mire speciosam intus que, forisqueNolle tamen , stabulo excepto , permittere quemquamTam pulchras habitare cedes , vacuasque tenere ?

Nempe est totius mundi stabulum terra - - -

0 vacua potius mentes, qua creditis istud!

Quibus omnibus ut planeticolarum possibilitatem tandem , mi-nime vero actualem eis existentiam tribuam, adducor, quandoapud Philosophos, imo omnem rationis compotem certum est,non omne illud existere debere, cui alterum simile datur, autetiam quod dari conveniret; ut ita petita a ratione momentapro astricolis exigua sint omnino.

74 Quodsi ad sacras literas advertas, etiam ab his sententiae huicadeo nihil patrocinii, ut potius , quae e rationibus naturalibuseruta est hactenus probabilitas, omnis ferme subruatur. Unumin rem praesentem tantum adducam testimonium, AB. i-j.v.ti.fecitque ex uno omne genus hominum; ex quo homines cunctos abAdamo procedere constat, a quo tamen quomodo Astncolas de-ducas, vide. Novi quidem ad hunc, aliosque Scriptur* textusadversariorum responsa: hic nempe de solis terricolis sermonemesse, minime vero de Planericolis, de quibus alia, & nobis in-cognita est Divina providentia; eadem argumenta in antipoda-rum patronos congesta fuisse, quos tamen aetate nostra nemo ne-gaverit. At mihi certe, si textus laudatus ad solos terricolas per-tinere asseratur, incongruum non videtur, sequentem etiam tex-tum ad solus terricolas referre: Nec enim aliud nomen est subcal»datum hominibus, in quo nos oporteat salvos steri AB, q., v. 12 . quod

quo-