Disputatio Secunda. 69
§. I.
Sententia Veterum.
D Emocritus, quoniam ad mare, aut ampliorem consistens pia- 9nitiem telluris plagas eo elevari altius observarat. quo adhorizontem extremum propius accedebant, telluri figuram disciin med ; o cavi tribuisse fertur apud Plutarchum in ?hil. Vlac. l.j.c.io. desumpta fortasse a Chaldaeis nonnullis sententia, qui, utDiodorus Siculus refert. Bibi. Hiß. I. 2 . eadem de causa scaphaeillam similem voluere. Errorem opticum detexit quidem Ana-ximenes, sed cavi disci loco figuram mensae planae substituit ,quam Leucippus Italicus in tympanum , Anaximander in co-lumnam apud eundem Plutarchum mutasse leguntur. At p'e-rique Chaldaei, Aigyptiique teste Laertio in Prolog. Je Pbilos.agjpt. ex Eclipsibus lunae terraquam sphaericam docuere; quinapud ipsos Sinas hanc inolevisse opinionem testantur vetustisti-mi globi aenei, tellurem repraesentantes Nankini, & Pekini vi-dendi, inter quos unum non magnae molis ovalis figurae esse P.Halde S.J. descript.Cbin. l.j. narrat. Thaleti Milesio, Parme.nidi, Pythagoricis, & Stoicis eandem etiam fuisse sententiam-»indubium est adeo, ut nonnulli primum etiam de hac definivisseThaletem velint; quibus e latinis Lucretius, Tullius, Pompo-nius Mela adjungendi. Et his qui gloriam hanc disputet Re-centiores vix ullus fuerit, modo quod tellus sphneroidicam figu-ram referat, inventum aetatis ultimae admittamus, cum tamen,fi Straboni l. r. fides, tellurem sphaeroidem ad meridiem latio-rem Polybius, idcirco a Pofydonio reprehensus, dixerit eo, quodcum in infulis aequa tori subjectis quotidianas audisset pluvias, ineam venerit cogitationem , nubes a ventis ad polum prognatislatas, in altiores sub meridie plagas impingere, atque sic in plu-vias rescivi. Qui vero comprefiam ad aequatorem, prominentemad polos terraquam dixerint, a Plutarcho /.3. c.g.&i 2. Dio-genes, Anaxagoras & Leucippus, alter utique ab Italico, memo-rantur , qui ob calorem ad plagas meridiei circumpositas pro-labi molem terrae, aggestam, « constipatam ad Arcton sentie-bant, ea de causa, quod experientia habuerint, excelsiora locafrigori, quod in septemtrionc, humiliora calori, qui in meri-die regnat, obnoxia magis esse; taceo alios, qui apud eundemPlutarchum figuram ovalem, apud Plinium Hiß. Nat. I. j. c. 6j.conoidem, denique pineae nucis strobilum referre volebant.
i 1 ili.