Buch 
Elementa philosophiae naturalis / conscripta ab Antonio Reviczky...
Entstehung
Seite
78
JPEG-Download
 

78 Physica Particularis

virtute quoque medica praeditus est. Non omnes ejusdem_»etiam generis, coloris sunt ejusdem ; in Norwegia nigri, inHispania purpurei reperiri dicuntur; sed nec viribus aeque pol-lent, quia tamen linguae papillas omnes vellicant, fit, ut eo ho-mines, sed vel maxime pecudes delectentur; fi tamen immo-derate summatur, sanguinem corrumpit, & scabiem, scorbutum-que generat; quia cum adstringens sit, capillaria orificia obstruit,& noxios humores excerni non sinit. Agris plus aequo palustri-bus, imo sterilibus proficuas est, & palmis , oleisque maximeamicus; unde apud nonnullos narrationes illae fidem vix inve-niunt, quae a quibusdam victoribus agros devictorum sale asper-sos, quo sterilitatem inducerent, referunt.

Ls Nitrum saporis ex acido amaricantis est, aliter sal petra, velsalnitrum nuncupatur; veteribus unum pene iEgyptium notumerat, quod e Nilo, & lacubus praecipue plagae ejus, quae Ni-tria dicebatur, evaporatione aquae confici solebat. Nativum est,quod specubus, cellis subterraneis, & muris calcariis instar nivisadhaeret, sed nisi ad soliditatem, & perfectionem arte deduca-tur, inane est. Artificiale vero e terra ab excrementis, putrefa.ctis cadaveribus, pingui insperso cinere quercino, calce viva, af-fusa modica aqua extrahitur, & coctione, atque crystallizationein sexangulas oblongas crystallos concrescit. Ejus usus in pul-vere pyrio cum carbonibus, & sulphure parando, ac medicamen-tis refrigerantibus potissimus est.

Alumen sal albicans saporis austeri, & adstringens est; para-tur ex aquis mineralibus coctione, vel lapidibus aluminosis cre-matis, per aquam extrahitur; isto lana , ut colores, charta , utattramentum retineat, tingitur. Fossile verum non est, quod quiae silis tenuissimis componitur, plumeum dicitur, forte idem cumlapide Asbesto.

26 Vitridum sal est saporis ex acido austeri, & adstringentis;eruitur e venis metallicis, quae in vitriolum desinere solent vele marcasita filtrationibus separatur. Est autem Marcafita Arabi-bus corpus minerale, metallorum initia continens. Species, vi-trioli plures sunt, Hungaricum, & Romanum caeruleum, flavumgermanicum, denique & viride datur.

Borax substantia salina est, albicans, & pellucida, saporis exacri dulcis: eruitur ex terra : metallis addita fusionem juivat, &confluentia metalla copulat.

His addi potest arte factus quidem, sed apud Philosophosfrequens sal amoniacus vel armoniacus, albus, quem e quinque par-tibus urinae humanae, una parte falis communis, &femiiTe uniuspartis fuliginis confici legi. Salium porro horum inter reliquosnon ultimus usus est, ex eis aquas ßjgias, seu fortem, & regiam

conti-