110
Physica Particularis
adversariis dici debent. Quin, cor ad aquarum puritatem per are-nas , porosque terrae ipsos transitus quidpiam conferre nequeat,non video ; quando hac ipsa ratione paludosam , niviumqueaquam ab heterogeneis purgari experimur, & vas cereum un-dique clausum, vacuum in mare demersum sola dulci aqua re-pletum fuisse non pauci perhibent. Neque metus fit ullus, neaut canales hi, aut terrae pori tandem relictis tot salibus oblitu»antor: nam insignis aquae copia ob extractionem aquae dulcisjam falsior, adeoque & gravis amplius, eaque, quae in mari man-serat gravior, primum e tenuioribus ramis in canales, tum_»in mare praecipitans has fecum avehit, ibidemque infernos ma.ris torrentes efficit. Novi etiam esse quempiam, qui has ipsassalinas, sulphureas particulas ignium subterraneorum vi, aquaequeadminiculo in sua non secus, ac arte chymica resolvi elemen-ta contendit, ut ita maris jam aquas salsedine sua liberas pro-nunciare tuto possimus.
101 Vapores, quod tertium erat , ad altiflimos montes attolliposse intra ipsa terrae visoera, & terrae, in quibus hydrophila-cia etiam nulla, humor, &lapidum, marmorumque major in-tra, quam extra fodinam mollities , & cumprimis vapores &exhalationes metallicae, & sulphureae fat probant, quae ex inti-mis terrae evectae, per ipsam duriorem superficiei crustam solumexurunt, pruinas, nivesque liquant, in flammulas denique quas-dam caeruleas concrescere saepe videntur. Certe vapores nostriper porosos terrae tractus , aut fissuras actione ignis, opeque ae-ris elevati, in cryptarum fornicibus collecti, aut prope fissu-ras, per quas elabi conantur, frigidiore aere in guttulas acti inhydrophilacia defluent. Hic profecto in altos etiam montesascensos haud minus concipi potest, quam quod ex ipsiterra in altissimarum arborum ramos, & folia aquae copia nonraro tanta ascendant, ut, quod in quibusdam Hungariae par-tibus usitatum, betulae in latere perforatae, tempore praesertimverno, succum non inamaenum in subjectum vas abunde destil-lent.
103 E quibus jam quarti probatio patet, quae ut illustremus am-plius, liceat quorundam sictas hac in re observationes adferre.Refert Cl.Peraultius apud Verdries loco cit. ex cujusdam de so-cietate mea Patris relatione; cum in Sdavonia e montis Od-milost vertice saxa effoderentur, ad 10. pedum profunditatemquidam pulvinus e saxis occurrit, quibus erutis e subjectis hia-tibus ingens vaporum copia instar densissimae nebulae per 13 dieserupit, & post 24. dies fontes in ambitu montis penitus exsic-cati sunt, terraque arescente , herbae interierunt. FranciscusBoyle P/jjf T. 2. P. jßt>. narrat: Meudoni prope Parisios la-picidinam quandam fuisse apertam , aquamque in molendino
Car-