Buch 
Elementa philosophiae naturalis / conscripta ab Antonio Reviczky...
Entstehung
Seite
170
JPEG-Download
 

170 Physica Particularis

ro, quia licet compluribus in nube una etiam seu globis, seu in-flammationibus serviturae, disjunctis in partibus sint exhalatio-nes, hx tamen una cum imbre deciduo non modica copia pro-labuntur. Quem in finem, aut certe ut antequam incendantur,dissipentur accomoda fulmini effluvia , solvi tormenta , resquecampanum pulsari solet, at tunc tantummodo provide, dum Urbitempestas necdum imminet; nam si immineat, attenuata nubes,aut concitati aeris fremitu plane rupta, erupturo viam potiusfulmini pandit.

Articulus Quartus.

De reliquis igneis meeeoris.

45 l^T soa sont atmosphsrs infimae meteora ignea, in quas ex-.L_i halationes mutuo particularum attritu , fermencationequephosphoreseunt, aut accenduntur. Calido idcirco tempore noninfrequentes: quae dein pro materia ipsius copia, & fortuita di-spositione in diversis formatae figuras, ventis, & levi etiam ae-ris motu circumferuntur. Meteorum tale lampas dicitur, dumuna tantum parte non magna exhalationum nubecula quaedamaccenditur; quodsi ignis in longum protrahatur, seu globumcum quadam cauda referat, Bolis appellatur : si vero mediumvastius in angustos utrinque fines extendatur, di aco volans: de-nique, si non longus sit ignis adeo, sed velut floccos lanx pro-tendens, lubsoltet, capra saltans est.

Globi in his notabiliores sunt, quorum unum GafTendus dia-metri duplo majoris lunari conspexit, alterum Balbus Bononiae1719. magnitudinis circiter Lunx plenae, colore ardentis cam-phorae apparuisse refert luce tanta, ut minima quaeque per ter-ram sparsi discerni potuerint; videbantur in hoc globo, quem/a-cem ipse dixit, quatuor voragines fumum exspirantes, flammulaeei insistentes plurimae, imo cauda etiam diametrum globi septiessuperans protendebatur; qua ferebatur odorem sulphureum gra-vem sparsit, nec demum sine fragore distiliit. Whistonius ad eun-dem annum alterius meminit, qui post brevissimum tempus dissi-patus in nubem ardentem cinerei coloris est, caudam jam palli-dam trahens; neque aliud ingens illud lumen fuerit, quod Clar.Montanarius insignis Mathematicus 1679. observasse se memo-ris prodidit: hoc a Dalmatia super mare Adriacicum veniens,universim Italiam velocissime transgressum est; nam uno mi-nuto 160 . milliaria Italica confecisse competit: quaqua fereba-tur, crepitantem fragorem, similem curruum per lapides celeri-ter vectorum strepitui, edidisse visum est. Horum jam figuraob .distantiam rotunda videtur, materiam vero sulphureas, bicu.