Buch 
Elementa philosophiae naturalis / conscripta ab Antonio Reviczky...
Entstehung
Seite
3
JPEG-Download
 

3

fj _ ^

PROLEGOMENA.

'Lementa Philosophia: traditurum prcefarioportuit ca, quae de nomine, primis no-tionibus, origine, progressu , sectisque. tum Veteribus, tum recentioribus &

scientiae hujus Candidatos non ignorareperquam necessarium est , & plerisquequorum institutiones publico etiam probantur, solemneIstorum ego ita sequar exemplum, ut ea, quae seu ad disciplinae hujus historiam, & dignitatem, seu ad inseitigentiam facere videbuntur, adseram quidem , sic tamen brevibus pertractem, ut auditorum prosectui potius, quamoblectationi, rei, quam ornatui verborum studuisse intel-ligar, muneris impositi memor, quod me non Disserta-tiones Eruditis, sed prima Philosophia: Elementa inexper-tis Tyronibus proponere jubet.

Philosophia studium sapientiae significat ; nam <p!\o<ramicus, o-orpia sapientia Graecis est. Ha:c sola juxta Tul-lium a ) croji/ai sapientiae nomen apud antiquos obtinuit,ejusque cultores <roin dicebantur, dum tandem Pythagoraecoram Leonte Syciniorum Principe disserenti, & posthunc reliquis modestior Philosophis appellatio placuisset.Neque tantus honor immerito disciplina: huic habitus, utqua: rerum Divinarum, b ) & humanarum, causarumque,quibus hae res continentur, scientia illis fuerit. Philoso-phia nempe certa est, ac evidens notitia tam eorum,quae ad Deum (quantum quidem naturali ratione assequipossumus ) quam qua: ad homines, aliaque ejus seu posst-

A 2 bilia,

i) TuCc. v,c. 3. b) Cic. Off. L. II.