O O E M
I U M.
■'Jtesaam de naturne arcanis disseramus, viam, mo-dumque recte difTerendi nosse oportet. Unde illauti ceteris omnibus, ita nobis quoque Philosophiae__ pars prima erit, quae mentem nostram in cogno-scendo regat, ejusque cognitiones perficiat. Haec quibusdamPhilosophia rationalis, communi appellatione Logica dicitur, aertcoXo^oa 1 , quod latinc sermonem significat; hinc facultatemsermocinandi, per intersum nempe mentis nostrae sermonem, de-signat, aliis etiam Dialectica, quasi disserendi seientia. Quiavero quatuor sunt cogitationum humanarum species (postquamde scientia,& objectis Logicae breviter disseruerimus) circa harumsingulas ita versabimur, ut prima disputatione ea, quae ad simpli-cem mentis perceptionem, seu ideas pertinent, expediamus, perquas nempe quidpiam ita cognoscimus, ut nec negemus, necaffirmemus quidquam; secunda judicium, per quod affirmamus,aut negamus, ideas conjungimus , vel separamus, pertractabit;tertia ratiocinationis leges exponet v ut e pluribus judiciis, aucuno etiam propter connexionem quidpiam rite inferamus; ulti-ma denique de methodo aget, quomodo ordinandas cogitationes,disponendae ratiocinationes, quo seu latens eruatur veritas, seueruta demonstretur. Prius tamen , quam ad opus aggrediamur ,haec sequentia praemittenda existimavi.
DISPUTATIO PROOEMIALIS
De scientia t Qf Logica. '
PARS PRIMA
De scientia Naturali.
Articulus Primus.
An exiflat apud homines scientia?
Q Uaestionem hanc ab aliis sub finem rejectam, nos siib ini- ,tium pertractandam ex eo suscipimus, quod, C nullaexistat apud nos scientia, neque existere postit, ineptumfoiec de illa seu explicanda, seu comparanda laborare. Quaestiohaec olim Dogmaticos inter, & Academicos acerrime agitaba-tur ut in prolegomenis dictum est,unde & Scepticismo initium da-
3 * tum.