Buch 
Elementa philosophiae naturalis / conscripta ab Antonio Reviczky...
Entstehung
Seite
76
JPEG-Download
 

76 Disputatio Altera

37 Colliges i. Unum, & solum finem mentis nostras in co-gnoscendo scientiam ese, quod si hsc , undecunque demumobtineri non possit , tum enim vero opinionem nos amplecti,neque tamen ita. ut desiderium scientias in nobis non sentia-mus. Quod si vero utrumque haberi possit, uti potest, cummotivum simul evidens,& probabile apprehendimus,cunc.etsi informandis judiciis voluntatis determinationi subsit intellectus,illa tamen ad assensum probabilem prae evidenti , ( quod qui-dem si faceret , sententiae nostrae nil officeret ) determinarenequit, sicut quando adest objectum , in desiderium prae amo-re erumpere nequit: & ratio est, quia sine praesenti ratio me-dii cessat, quae sola in motivo probabili nos ad judicium im-pellit.

Unde etsi voluntas ad actus imprudentes nos impellere poC.sit, ut candelam de die accendere, cribro aquam haurire , haectamen aut non puram rationem finis habent, aut a turbata»mente, ut purum medium,non considerantur.

Colliges 2 . Judicium evidens unum ex ideae claritate, aliudper demonstrationem acquisitum, aut hoc illius supplementumesse, & sic componi non possunt, aut componi possunt , & sicsuam propriam, & diversam perfectionem habent.

Profecto non raro aliis praeter demonstrationes alia probabi-lia etiam motiva adierimus, ut quidpiam persuadeamus, sedid eo fit, ut ,si una non inducatur ratione, alteri cedat, & assen-tiatur.

Qnod duae praemissae una evidens, altera probabilis nos adeandem unam conclusionem moveant, minime sequitur illamex motivo probabili, & evidenti elicitam elfe, sed ad illamnos movet sola connexio attributorum in praemissis nobis exhi-bita, quae probabilis est, non autem ipsae praemisse, quod indeclarum est, quia conclusio tantum probabilis evadit, quae, si ascientiae, & opinionis motivo penderet, evidens utique, & si-mul probabilis esse deberet.

Colliges jtio. Fidem Divinam cum scientia (hujus decisioex Theologia petenda) componi posse, quia neutra alteriusaut supplementum , aut medium est, & insuper habet snamquaeque perfectionem. Nam fides obscura est, adeoque asci-entia claritatem accipere, vel saltem suam augere potest; fidesscientia certior est saltem hoc sensu, quod citius falleret scientia,quam sides, adeoque ejus certitudinem augere potest. Quod siautem opinio cum scientia supernaturaliter componeretur, opi-nio tunc supplementum scientiae non foret, sed quaepiam eialia perfectio adveniret.

A R-