Buch 
Elementa philosophiae naturalis / conscripta ab Antonio Reviczky...
Entstehung
Seite
175
JPEG-Download
 

Meta phy src-e Parucolaris. 175

tione firmare polTimt. Sacrae & fupernatarali Theologiae relin-quimus nempe illa, quae e revelationibus Divinis, decretisConciliorum, Sanctorum Patrum effatis petuntur in rem praesen-tem argumenta. Et hoc quidem ut plurimum: quia nihilomi-nus Philosophos quidem nos, sed simul Christianos elfe me-minimus , non illicitum & nobis arbitramur, in rationis subsi-dium nonnunquam fidem etiam advocare; praesertim cum eodirigendi sint conatus nostri, ut & ii, quibus Sacratioris Theo-logiae pertractandae seu copia, sive voluntas defuerit, in cogni-tionem Creatoris fui, ejusque perfectionum , qua licet, addu-cantur; quoniam id cumprimis in rerum naturalium scientiaspectandum Philosopho, ut ex hac in naturae, suique authoriscognitionem ascendat. Quia vero DEUM duplici ratione con-siderare polsumus, primum: prout suae eum perfectiones con-stituunt , dein : prout nos spectant, ideo has duplici etian»parte exequemur.

PARS PRIMA.

De DEO secundum se considerato.Articulus Primus.

De Essentia DEI.

P Riusquam existent!« DEI cognitionem solo rationis ductuiparabilem decernamus , quae nominis hujus notio , quaeDEI sit Elsentia disquiramus, oportet, ne de re adhucdum igno-ta definire velle videamur. Ideam quidem DEI inter eas,quae primo quasi rationis lumine mentibus nostris resolgent,praecipuo elfe loco, nemo facile inficiabitur , ea tamen est, qu«,quoniam verbis latis exprimi nequit, in multam de essentiaDEI disceptationem Eruditos adduxit.

Claristimus Du Hamel in Tr. Metapb, j tio. duplici nos via iad DEI cognitionem adduci poste existimat, una negationis,quando nempe desectus, imperfectionesque, quas in rebus crea-tis advertimus, a DEO removendo ejus quandam , etsi obscn-ram , adipiscimur imaginem, quam dein verbis expresturi vo-cibus negativis utimur, dicentes: DEUM este infinitum, imor-talem, immensem ;& alteram ad DEI cognitionem pertingen-di viam assignat similitudinis, dum perfectiones in creaturisrepertas ab annexis imperfectionibus liberamus, ad summumevehimus, in unam quasi collectionem cogimus, atque sic ide-am