Buch 
Petri Nonii ... de crepusculis liber unus, nunc recens & natus et editus : ; item: Allacen arabis vetustissimi, de causis crepusculorum liber unus a Gerardo Cremonensi iam olim latinitate donatus, nunc vero ominiu[m] primum in lucem editus / Pedro Nuñez
JPEG-Download
 

guli B, ita sinus rectus arcus AB, ad sinum rectum arcus Am:eadem autem est ratio sinus totius ad sinum rectum anguli E,&ad sinum etiam rectum anguli B, per septimam propositionem quin-ti Eu. igitur sicut sinus rectus arcus P E, ad sinum rectum arcusPn, ita sinus rectus arcus AB, ad sinum rectum arcus Am,per 11 propositionem quinti Eu. porro ęquales sunt ipsiarcus Pn,Amigitur per septimam& nonam eiusdem quinti libri concludemus sinus rectos arcuum P E, AB, aequales esse,& ipsosquoque arcus, quia uterque quadrante minor, aequales esse neceße est.Deinde extendemus arcus Pn,P E, in mensuram quadrantum usquead G, R,& super P, tanquam polo, circulus maximus describa-tur GRO,& producatur arcus n E, donec concurrat cum descripto circulo super O. Circuli igitur P n G, polus est in circu-lon EO, per 17, propositionem primilibri Theo.& quoniam an-gulus ad G, rectus est per 19: erit etiam in circulo GRO, poluseiusdem circuli PnG, per eandem 17: O, igitur polus,& nO,GO, quadrantes per 24. Igitur per ea quę superius demonstra-uimus, in triangulo sphaerico ERO, sicut sinus totus ad sinumrectum arcus anguli O, ita sinus rectus arcus EO, ad sinum rectum arcus ER. Atuero n G, arcus anguli O, complementumexistit arcus Pn,& ipse EO, complementum arcus n E, arcusdenique ER, complementum arcus P E: quapropter sicut sinustotus ad sinum rectum complementi arcus Pn, ita sinus rectus conplementi arcus n E, ad sinum rectum complementi arcus P E. Itidem demonstrabitur in quocunque alio triangulo rectangulo cuius latera quadrantibus sint minora. Iam igitur ita concludemus id quod assumpsimus: sicut sinus totus ad sinum rectum complementi arcus Am,