Buch 
Petri Nonii ... de crepusculis liber unus, nunc recens & natus et editus : ; item: Allacen arabis vetustissimi, de causis crepusculorum liber unus a Gerardo Cremonensi iam olim latinitate donatus, nunc vero ominiu[m] primum in lucem editus / Pedro Nuñez
JPEG-Download
 

Proiude multiplicabimus 8793, in sinum totum: productum diuidemus per 39874, sinum rectum maximę declinationis:& uenientex pariitione 22052, sinus rectus graduum 12, minu. 44, signi Li-brę, aut gra. 17, minu 16, signi Discium. Igitur breuißima crepus-cula nostra aetate 26, die Septembris& 25, Februarij in ipso ho-rizonte Olyssipponensi. Aduertendum est autem impoßibile noneße, ut in aliqua regione fiant duo crepuscula breuissima in duobusdiebus continuis: ut si exempli gratia in aliqua die anni arcus EC,esset gra. 90, mia 5:& in proxima die fuißet rC, gra. 89, minu.45: sed ipsos duos dies in quibus breuissima crepuscula fieri poßeaffirmamus, continuos non esse, prorsus impoßibile est: sequereturenim ut in die intermedia crepusculum fieret breuius breuissimo.Nec uero necesse est arcum E. C, quadrantem esse, etiam si unumtantum breuissimum crepusculum habeatur ED, in hyemali quadrante, rursus in autumnali. Sed aut quadrans erit ipse arcus EC,aut quadrante maior aut minor minima tamen differentia. Ita enimeius sinus rectus maior erit sinu recto cuiuscunque alterius arcuscirculi PAC, qui ad C, punctum terminatur. Quamuis igitureum semper quadrantem subijciamus, nulla propterea diuersitasab exacta ratione fiet.Tabula arcuum crepusculorum ad initia signorumpro uaria poli arctici sublimitate.