quorundam arabum uniuersum terrę circuitum milliaria italica continere 24000: esto autem alicuius montis alti udo ad perpendicu-lum ab imis radicibus milliaria octo: oporteatque arcum circuli uerticalis inuenire, quo prius sol cernitur ab incolentibus montis fa-stigium, quam ab eis qui in ipsius montis radicibus habitant uer-sus ortum. Multiplicentur 3818, milliaria quę semidiameter ter-rę continet in sinum totum, fientque 38180000, diuidatur hic numerus per 3826, milliaria quę sunt à centro terrę usque ad montis cacumen,& prodibunt ex partitione 99791, sixus rectus graduum 86,primorum mi. 16, se. 20, circiter: erit igitur complementum gra. 3.,minuta prima 43, se. 40, nempe quarta fere pars graduum 15, quibus gradibus& minutis occultatur sol sub horiz onte habitantiumapud radices montis, quum iam cernitur ab eis qui summum cacu-men inhabitant: porro ipsi arcui respondent in circunferentia terrę 250, fere italica milliaria per quę sine ullo impedimento uisus eorum pertinget qui in montis cacumine habitant. Quoniam uerogradus quindecim non sunt in alio circulo interualli horarij mensura, praeterquam in aequatore& ei aequidistantibus: non sunt prop-terea ipsi gra. 3, mi 43, se. 40, unius horę quarta pars. Quapropter recte quidem Allacen quum in huiusmodi specie inter utrunquesolis exortum quartam horę partem praefiniret, lectorem admonumit, ita supponendum esse ijs qui in geometricis demonstrationibusparum uersati fuißent. Caeterum ex cognita loci latitudine ad ra-dices montis positi, solisque declinatione ad diem, per octauam propositionem, nonam, aut decimam, ilico innotescet, quanto temporis spatio ab inuento occultationis arcu sol emergat. Huius quoque pro-positionis conuersionem eadem methodo demonstrabimus: nam ex
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Nonii ... de crepusculis liber unus, nunc recens & natus et editus : ; item: Allacen arabis vetustissimi, de causis crepusculorum liber unus a Gerardo Cremonensi iam olim latinitate donatus, nunc vero ominiu[m] primum in lucem editus / Pedro Nuñez
Entstehung
JPEG-Download
verfügbare Breiten