Buch 
Michaelis Mercati metallotheca ... : opus posthumum auctoritate, & munificentia Clementis undecimi ... ex tenebris in lucem eductum / opera autem, & studio Ioannis Mariae Lancisii ...illustratum
Entstehung
Seite
41
JPEG-Download
 

Ad Metallothecam Vaticanam. 4t

tit, quasa Plutarcho in Antonio traduntur : aspidis morsum grato som-no inducto sine ullo dolore interimere; idque Cleopatram, facto in ca-pite damnatis periculo, cognovisse, illudque propterea mortis genuspotissimum elegisse. Quinimo Florus, ipsam admotis ad venas ferpenti-bus , ßc morte quafi somno solutam scribit. Neque alio habitu illanuquoque Cleopatra imaginem suille, crediderim, quam in AugustiTriumpho gestari Propertius vidit: '"Brachia , inquit yspeffavisacris ( Be-roaldus autem legebat fixis ) admorsa colubris .

Et trahere occultum membra soporis iter .

Non ignoro, quod Franciseus Redius de imagine in triumpho ge-lata , id de isto quoque simulacro eos poste dicere, qui, ut Tu refers, nonaspidis ictu , sed epoto veneno Reginam mortuam este contenderent, ni-mirum aspidem a Sculptoribus additam, quod nulla alia ratione signifi-care melius possent, quo illa se mortis genere interemisset. Sed,prater-quam quod nullus antiqui Scriptoris locus mihi in prasentia succurit,quo illi suam de epoto veneno sententiam possint tueri, & serpentis pra-sertim , cujus venenum non gufiu , ßd in vulnere nocere , vel ipse olim_»Celsus docuerat; certe adversetur iis Plutarchus tum alia scribens , quLpratermitto, tum illud adjiciens : brachium Qleopatrce ajunt duas notashabuisse leviter impre/sas J & 3 humidas, neque video, si locus ictus nonapparuisset, quomodo Augustus, ut Dion, Sc Suetonius tradunt, admo-vere Psyllos potuisset qui venenum , ac virus exsugerent . Itaque Rediusnon hanc sententiam, sed aliam quandam secutus est Auctoris Libri de_Theriaca ad Pisonem , Sc ejus quem supra memoravimus, Dionis nar-rationibus consentientem: brachium ipsam sibi momordisse , autpupugisese, & venenum vulneri instillasse. Verum quas affert hujus sententiarationes non ita difficile solvi possunt. Nam quod primum ait, uniusaspidis morsu non potuisse Cleopatram secundum ea, qua: ipse in viperisexpertus est, duas primum ancillas, tum postea se quoque ipsem interfice-re, ut mittam, ex Plutarchi narratione apparere, Reginam primum.» ,deinde Ancillas, harum quoque alteram non ita celeriter occubuisse,illud queeram modo, qua illi ratione unam, eadem cur plures aspides ha-bere non licuerit? Addit, quod Plutarchus idem fatetur, aspidem ipsamab nemine conspectam esse. Sed omittit quod ille continuo subjicit: tra-Ehis dumtaxat quosdam in littore , qua domus ad mare speci ab at , esse vi-sos , indicio serpentes post ictus illatos , ab Ancillis projectos, se se illaesubduxisse.Novissime pavidum natura fceminarum omnium animum me-morat , ut serpentes sine incredibili horrore non modo tractare , sed neaspicere quidem possint. Verum sive ob eam, qux ut ab iBliano scriptumest , iEgyptiis erat cum aspidibus familiaritatem , habuit Cleopatra , curminus expavesceret, sive potius tenui alioqui animo fcemina desperationeaccedente, non magis serpentes horruit, quam paulo ante ferrum , quodipsa sibi, dum caperetur, intentaverat, horruisset; prosecto ob huncJ pl um impavidum animum ab sequali sere Historico Vellejo commendataest, ubi illata , inquit, aspide , morsu ejus , sane exp&rs muliebris metus ,spiritum reddidit . Narrationibus autem Dionis, Lc Authpris libri de_,

F . The-