zz6 GEOGRAPHIAE ANTIQVAE
no freto & auftrali mari fiue Britannico freto continentur expediuimus:in viteriora progrediendum eft.
TRINOBANTES.
XXXVII.
Trans flumen Tamelin primi Trinobantes occurrunt, a Caefarc, Ta-cito, &, corrupto quamuis nomine, etiam a Ptolemaeo commemorati. Hiinter Tamelin, quem attingebant, & Icenos, a feptemtrione oppufitos, la-te habitarunt. 1 lumini impofitum iam tum Romanorum temporibus Lon-dinium erat, cognomento quidem colonice non infignt,fed copia negotiatorum &commeatuum maxime celebre, vt Tacitus lib.xiv cap.xxxm prodidit. Men-tionem eius etiam Marius Tyrius fecit apud Ptolemaeum lib. i cap. Xv, &ipfe Ptolemaeus in Cantiis quidempofuit, a quibus vero longius abeft, et-iam diremtum flumine. Antoninus inde itinera deduxit, & eodem direxitalia. Quae documento funt, celebre omnino municipium & frequensemporium fuifle, licet coloniae Romana; cognomen non haberet. An poft-ea acceperit, non planum & expeditum eftprotinus. Ammianus lib. xxvncap. xvm videtur adfirmare, dum Lundinium vetus oppidum dixit, quodAu-gujlam pojleritas adpellauit. Quod fplendidum cognomen vix aliis, quamcoloniis, datum fuit. Sed efto etiam aliis, vti Ccefarece vocabulum, permit-tente augufto imperatore; qui quifnam illorum fuerit, nufquam prodituminuenimus. Cambdenus refert, annalibus Britannorum prodi, Conftan-tinum Magnum muro Londinium circumdedifle; quod u eft, cognomenaugujlum ab eodemhabere potuit, qui munimenta ei,&haud dubie orna-menta etiam, addidit. Bedae eft Lundonia lib. ii cap. iv & vii ; & ciuitasLundonia, ibidem cap. in. vnde nunc quoque London vocatur vrbs regia &emporium celeberrimum: Tacitus vero, Ptolemaeus & Antoninus con-ftanter adpellant Londinium.
XXXVIII.
Quinto lapide diflabat ab illo Duro/Hrn», in itinere Antonini a VentaIcenorum Londinium vfque,memoratum: male vero & defcribentium er-rore addita xv millia pafluum, pro diftantia ab Londinio; quum quinquemillibus tantum ab vrbe illa remotum lit, Cambdeno docente, quodno-men nondum penitus obliteratum, Leiton confirmat, nunc exigui vici adflumen Ley, quod Litum videtur ditium antiquitus fuifle. Duro autem, fre-quens in nominibus Britannicarum vrbium, vetere gentis lingua aquamlignificauit.
XXXIX.
A Durolito xvi millibus in feptemtrionem, Camalodunum verfus,Ccefaromagus eiufdem itineris diftabat, qui nunc vilis locus eft Burghftede,vel contra&eBurftet ditius, itidem Cambdeno audlore, cuius diligentia;plus fidei, quam aliis, in rebus Britannicis habendum eft. Inde per Cono-nium, nunc vicum Cannonden, xxi millibus in ipfam coloniam Roma-nam