Band 
[Tomus primus.]
Seite
440
JPEG-Download
 

440

GEOGRAPHIAE ANTIQVAE

Saus per Cotapianos Breucofgue defluit. Populorum hcec capita. PraetereaAriuates,Azali, Amantes, Belgites, Catari, Cornacates, Erauifei, Hercuniates,Latoaici, Oferiates, Virciani. E quibus Azalos, Vercianos, laflios (fic fcribitvtrofque) Ptolemaeus in Superiore Pannonia locat: Breucos, AmantenosCAmantes Plinii) & Arauifcos, fiue Erauifcos; nec non Scordifcos, in Infe-riore. Andizetes, per quos Drauuslabitur, funt Strabonis a vh&Tiot, Andi-~zetn.lib.vn p. 117, qui quod vltimo loco a Plinio ponuntur, non dubita-mus ad Inferiorem prouinciam pertinere. Colapiani, ex flumine, quod ac-colunt, origine nominis, intelliguntur Superioris prouinciaefuifle. Lato-vici quoque in Superiorem referendi funt, quia Praetorium Latouicorum,apud Antoninum itinere ab Aemona Sirmium, in eam partem cadit ripaeSauiae poft confluentem Sanae. Ceterae tam Ptolemaei quam Plinii gentesPannoniae funt ignobiles & ignotae etiam Strabonis Pirufta:, Mazaei,*Dae-fiatae, quorum princeps Eaton fuit.

VII.

Alias diuiflones Pannoniae in Primam, Secundam, Sauiam, Valeriam ,quia pofterioris aeui omnes funt, in Geographia medii aeui explicabimus.

SECTIO I.

PANNONIA SVPERIOR.

VIII.

Ptolemaeo difpenfatore Pannonia Superior Cetio monte & Arabonefluuio continetur,anguftiore quidem Ipatio quamInferior,fed quod in au-ftrum procurfione longa compenfatur. Primum ripam Danubii expedie-mus : deinde fenflmin auftrum ad interiora progrediemur.

IX.

Ad Cetium montem fuit Cetium, oppidum forfan, vi millibus a Vin-dobona fecundum Tabulam Peutingenanam: immani Ipatio fecundumAntonini rationes itinerarias, quae ideo fufpe&ae in hac parte funt, maior-que fides Tabulae habenda. Etiam ipfa loca conturbat Itinerarium,Cetio &Vindobonae Cornagena interponens, in Tabula vero hoc ordine ponuntur.

Comagenis vn Citio vi Vindobona.

Prima vrbs poft Cetium, quod limitem fub cognomine monte habet, Vin-dobona eft, in Tabula Theodofii, & Itinerario Antonini; fiue, vt Vi&orSchotti de morte Marci Antonini fcripfit, Vendobona. Ptolemaeus i»a«-

luliobona, mendofe, vt videtur, quia omnes ceteri prioribus fyllabisVindo-, Windo-Vendo- confentiunt. Nam Notitia: Imperii fub Duce Pan-noniae Primae eft Praefectus legionis decimae Vindomance. Et Iornandes deRebus Get. cap. l Ornata patria duitatibus plurimis, quarum prima Sirmis,extrema Windomina, vt Lindenbrogius, fiue Vindomifta, vt Hugo Grotiusedidit: ex quo vulgare noftrum IVien videtur efle contra&utn. Cluueri-

vs

* Di» >. 5> • p. L,;. Mtztos [<nttm