39 8 GEOGRAPHIAE ANTIQVAE
Mediterranea Minoris Armeniae multa oppida Ptolemaeus e-numerat, in quibus vero nihil illuftre eft ac nobile, praeter SatalahNicopolim, de quibus diximus. Inter haec duo Domanam ponit &Tapuram: fed Peutingeriana Domanam habet ab occafu Satalorum,xvin millium interuallo feparatam. Vitra Nicopolim recitan-tur Chorfabia, Charax, Dagona , Seleobsria , CaltioriJJa , Anahba , Pi-Jingara , Godafa , Eudixata , Car ape , Mafhta , Oromandrus, Ispa, Phu-phena^Arane, Mardara , Orfa fiue Orfara. Sed praeter nomina nihilhabemus, quod de iis referamus.
Haec de Armenia Minore.
CAP FT XII '
DE
SYRIA.
S Yria ab Amano & Tauro montibus inter Mediterraneum ma-re & Euphratem in meridiem procurrit: & vbi hic amnis inorientem fe fledit , cum Arabia De ferta communem limi-tem , fed minus firmum diftindumque habet: auftrale autem latuss quibusdam, facrispraefertim fcriptoribusPalaeftinaefeu Terne Cha-naan opponitur 5 ab aliis ad Aegyptum vfque & Arabiam Petrxamextenditur, vtpars Syri* Palaeftina feu Terra Sanda fit. Sic Stra-bo non obfcure : Plinius lib. v cap. xn lucidius : Iuxta Syria litusoccupat, quondam terrarum maxima , pluribus diflmcla nominibus.Namque PaUfiina locabatur, qua contingit Arabas ; (f lud&a; (f Ca-le; dein Phoenice: &, qua cedit intus Damafcena: (f eadem Mefopota-mia inter Euphraten & Tigrin: quaque tranfit Taurum , Comagene:Vitra Armeniam Adiabene, Ajjyria ante diBa : (f vbi Ciliciam attingit ,Antiochia. Nimis laxe fines ponit Syri*: fed in hoc Melam fuumfequutuserat, qui prope iisdem haec verbis lib. 1 cap. xi recitauif.Et ex hac opinione videtur emanasse, vt multi fcriptores Syriam &Assyriam permifceant ac confundant.
Alii contra quidquid vitra Euphratem ess, a Syria abfcindunt,quae principum etiam geographorum , Strabonis & Ptolemaei, esssententia. Sed hi vel longius in auftrum deducunt Syriam , ad
Aegy-