Band 
Tomus alter.
Seite
405
JPEG-Download
 

Syria. LIBER III. CAP. XII. 4®5

Chaonia , oppidum , quod Ptolemaeus ad fines Pieriae autCyrrhefticae conftituit, videtur Hanunea efie Antonini, media via aDolicha ad Cyrrhum. Vide iter a Dolicha Serianen. Ita Aldus &Simlerus potuerunt: in Neapolitano &Longolii libris etiam vt op-pidum , x x v millibus a Dolicha, notatur, sed scriptum &Haminea:Schottus & Bertius, abie&o millium numero, Amtnea in titulum.»receperunt ad vocabulum Serianen ; alios codices fequuti : quibusvero summa milliariorum repugnat, quae iisdem codicibus adferi-pta eft.

De Imma fiuc lmmis supra diximus, Plinium inde incipere^Commagenen, lib. v cap. xxiv. Cingilla , inquit, Commagenen^finit: Imma duitas incipit . Ptolemaeo v \p(.pcct , Imma eft in Seleuci-de, latitudine xxxv graduum & trientis: quae eadem eft vrbisChalcidis, & paullulum maior quam Antiochiae: atque ita Imma_»inter Antiochiam & Chalcidem fere media. Congruit vetus illaiam saepius laudata tabula, in qua eft

Antiochia XXXin F.mma yy Calcidas.

Sextus Rufus cap. xxiv dicit Zenobiam apud Imma* ab Au*reliano vidlam efie: quemIornandes fequutus cap. lxxxiv addi-dit : apud Immas Vicum Antiochia. Et Syncellus pag. 585 irfyrtov Av-Tiax^as T*js naret zvfictv ev v lf/.pcaui xaAevpttva rovs IlaApivpyvus

Jta<p6eigsi , prope Antiochiam Syris ad locum , cui Imms nomen efi , Pal~myrenos vicit. Vopiscus Aureliano cap. xx v hoc primum proeliumdicit apud Daphnen commiflum: & Zofimus lib. 1 cap. l & li idcertamen ita describit» vt prope Antiochiam, saltem non tanto abilla {patio, quanto Ptolemaei & Tabulae Imma eft, pugnae locum fu-ifle adpareat. Aut ergo aliae sunt Immae Rufi, Iornandis, Syncelli,

& Hieronymi in Chronico, corrupte quamquam scribentis apudTimos haud longe ab Antiochia ; aut Rufus fu os audtores fequutus ,proeliuni Aureliani longius ab eo loco abduxit, cui ceteri au<ftorestribuerunt: quod malim , quam duas Immas admitterej aut redu-cere Immam Ptolemaei , cuius sedem Peutingeri Tabula confir-mat.

Sed rursus ad Euphratem nos conuertimus, quamuis, quaesequuntur, Ptolemaeus non Commagenae, sed Cyrrhefticae regioniattribuat: Strabo autem & Plinius Zeugma , quod medium in iiseft, adfignant Commageno regno fiue prouinciae, vt poftea intel-

(Eee) z Jige-