II Radiorum Diversa Par. L
reliquis DK»FT &; HN^FP paulo minus re-fringi, & idcirco planum Y F Z paulo magis de-clinabit e radio F P quam ab F T, secans lineamPT infra medium ejus punctum X; 8c sic divari-cans a perpendiculari F X (quam concipe ductam)erit aliquantulum obliquum ad planum imaginisP Y T Z, & ea de causa lineae F Y & F Z eruntpaulo majores quam F P & F T, & subtensa Y Zpaulo major quam subtensa P T.. Sed hujus reidemonstrationem,, utpote nimis longam & propo-sito meo non omnino necessariam, praetermitto.Etenim non multum refert, utrum planum YF Zsit rectum ad planum imaginis P Y T Z vel non-nihil obliquum, hoc est, utrum Y Z sit equalis velmajor quam PT; sufficit, quod nequit esse minor.Imo cum propter isoscelea triangula P F T & Y F Zsit FP. FY :: PT. YZ, atque FP& FY sint quamproxime aequales, tantilla erit inter P T 8c Y Z dif-ferentia, ut quoad sensum pro aequalibus haberipossint.
VIII. Jn isto tamen casu longitudo imaginisplusquam quadruplex est latitudinis *Unde varia refrangibilitas evincitur.
Ostensus itaque casus est, in quo longitudosolaris imaginis per prisma trajectae conspicereturaequalis ejusdem latitudini, proinde in quo imago
ista