Buch 
Isaaci Newtoni ... Lectiones opticae, annis MDCLXIX, MDCLXX & MDCLXXI in scholis publicis habitae: et nunc primum ... in lucem editae
Entstehung
Seite
88
JPEG-Download
 

88

De Planorum

Par. I.

Verum enim vero, cum anguli P X T determi-natio eo spectet, ut noscatur, quanta sit objectorum,mediante refractione visorum, propter inaequabilesabsimilium radiorum refractiones confusio, perquequantum spatium colores inde emergentes exten-duntur, quemadmodum pateat concipiendo F essepunctum lucidum, quod oculo in X constituto pertotum angulare spatium P X T, quod radiis P X acT X maxime minimeque omnium refrangibilibuscomprehenditur, dilatum ac diffusum appareat; demagnitudine ejus paucula adjiciam. Finge lineamcurvam Y f Z descriptam esse, in qua radiationumcentra radiorum omnigenorum jacent, secundumlineam F R incidentium, 8c ita refractorum inpuncto R, ut per totum angulum K R O divari-cent, & ista curva non male assimilabitur objectolucido, cujus angulus visibilis, sive apparens magni-tudo, ad oculum in X situm, sit Y X Z, ac distan-tia ab eodem oculo ad meditullium ejus aestimataf X. Et hinc consectatur,

i. Quod (cum rei visibilis apparens magnitudopene sit reciproce ut distantia ejus) stante punctoF, & puncto X in linea R X ubicunque sumpto,angulus P X T sive Y X Z pene erit reciproce utlongitudo / X. Et hinc intervallo R X diminutoangulus P X T augetur, ejulque quantitas in quali-bet puncti X distantia dabitur, si modo data sueritunquam in quapiam distantia.

2. Quin-