De Radiorum Par. II.
j6o
F sive quanta isti rei sufficiens videatur ; ima-ginibus ad istam distantiam in directum jacentibus,&• prismate a b c deinceps interposito, facile perci-piet, quod incidentes parallele emergent inclinati»tum quod imagines non amplius in directum jace-bunt, tum quod purpura M ad majorem distantiamtransferetur quam rubedo T.
Si tria prismata non praesto sint, experimentumjam recitatum duobus experiri poffit, idque modomagis expedito 8c facili. Sit A B C D E (fig. 4.)prisina cujus unum latus planum ABDE papyrodenigrata tegatur, duobus parvis foraminibus F &r fluci pervia, quorum foraminum situs esto ad longi-tudinem prismatis transversus. Tunc prismate hocita disposito, ut radii permeantes ista foramina ter-minentur in oppositum quoddam planum, puta pa-pyrum HI; transferatur ista papyrus ultra citraque,donec videas imagines duas P T & MN contiguisextremitatibus in directum conjunctas ut prius, de-inde altero prismate abc interposito in situ ad alte-rum transverso, videbis imagines illas PT&MNad]> t & m n ita translatas esse, ut non amplius jace-ant in directum, rubedine t a T minus remota,quam purpura m sicut in prioribus configebat.
Est & aliud ex eodem fonte derivatum specimen,haud expertu difficilius aut minoris evidentiae. PfiFmate ABC, (fig. 5) juxta foramen F ut prius col-locato,