Buch 
Isaaci Newtoni ... Lectiones opticae, annis MDCLXIX, MDCLXX & MDCLXXI in scholis publicis habitae: et nunc primum ... in lucem editae
Entstehung
Seite
168
JPEG-Download
 

i68 D e Radiorum Par. II.

mabant; lente L M existente tali, ut radios paral-lelos ad focum quinque pedibus ä se distantem co-geret. Deinde aliud adhibui prisma HI K, cujuslatus planum HI velamine nigro, ad« (ut dictumest) transfosso, tegebatur, 8t ad imaginem / t sta-tui, ubi colores secundum latitudinem maxime con-tractos & distincte terminatos vidi, ut eorum ali-quis pro arbitrio transmitteretur per n in parietemvel papyrum Y Z. Quibus positis observabam de-inde, quod colores hoc modo multo minus a repe-titis refractionibus mutati fuerint quam in praece-dentibus. Cum rubor per n transmissus est, idemrubor ad Y Z apparuit & non alius color quispiam,demptis variis ejusdem gradibus, ut coccineo &r mi-nio : Et sic viriditas in varios solummodo gradusdiscreta fuit, ex una parte vergeris ad flavescentemviriditatem, &: ex alia thalassinum, sed in flavumaut caeruleum, aliumve colorem quemvis, ex nullafui parte transformari potuit. Atque idem in aliiscoloribus contigit.

Observabam praeterea, quod cum foramen Ffactum erat angustius, ut per imaginis / t majoremcontractionem colores evaderent simpliciores, colo-res ad Y Z trajecti minus adhuc mutati fuerint, &vix aliquam mutationem sensibilem passi fuisse vide-bantur, cum foramina non latius duodecima partedigiti patuere; hoc tantum excepto discrimine quodlux apud /1 fortior erat (quia magis contracta)

quam