178 De Radiorum Par. II.
praeterea, quae in totum constant ex vitro, colorealiquo vel viridi vel flavo plerumque tinguntur; 8cradios ita tingunt in transitu, ut albedinem per-fectam exhibere nequeant.
Jam vero audire videor objectionem, ex receptisphilosophorum opinionibus depromptam. Dicatenim aliquis, quod colores revera & proprie lo-quendo non miscentur, sed destruuntur potius; id-que ea de causa, quod umbrae vicinia, quae necessa-ria est ad productionem colorum, tollitur, cum ra-dii per diversas rimas trajecti commisceri incipiunt& propterea, quod radiis sic mixtis, quorum motusinter se dissentiunt, necesse est, ut isti motus de-struant alterutros, quibus ceflantibus color omnisperit, & in albedinem convertitur. Sic Cartesia-nus aliquis contendat forte, quod, cum globubmiscentur, quorum rotationes contrariantur sibi,necesse est, ut impediant lese, & alternos motus de-struant. Et sic alii objiciant alia.
Sed responsio multiplex in promptu est, 8 c impri-mis inquam, quod, cum umbra; coloribus interjectaprimum evanescunt removendo papyrum P T, co-lores tamen non ideo pereunt, neque minimum im-mutantur, donec incipiunt misceri per remotioremdistantiam papyri; 8 c albedo non producitur, donecper distantiam adhuc remotiorem mistura radiorum
omnis