Buch 
Isaaci Newtoni ... Lectiones opticae, annis MDCLXIX, MDCLXX & MDCLXXI in scholis publicis habitae: et nunc primum ... in lucem editae
Entstehung
Seite
196
JPEG-Download
 

Par. II.

196 De Radiorum

parva, puta non plus quam unius digiti : si haec in-quam ponantur, radii ab F manantes adeo prope-modum convenient in X, ut istud X quoad sensumpro exacto foco habeatur ; & eodem modo radii ma-nantes ab aliis punctis ut f ipsi F vicinis, coloresreflectuntur a speculo P T in unumquodque pun-ctum imaginis st X x, rotamque exhibebunt albam.

Sunt &: alii modi componendi albedinem, quem*admodum, si vice lentis speculive, duo prismataILM& KMN (fig. 17.) in situ ad consimileprisma ABC parallelo, ad distantiam aliquot pe-dum juxta posita adhibeantur, quae radios in con-trarias partes refringant, faciantque versus x con-vergere, quos prisma ABC divergentes effecerat.Colores ad x congregati component albedinem, acpost decussationem sub propriis (ut antea) formisad 7TT denuo apparebunt. . ^

Opportuna hic alia subit assertionis demonstra*tio, quod colores in concursu non destruuntur adalbedinem efficiendam, sed commiscentur tantum )utpote rotam dentibus undique in perimetro con-sitam ita collocatis juxta duo prismata ILM &K.M N, vel juxta lentem M N in praecedenti ex-perimento, ut e coloribus aliqui in dentem aliquemimpingent, dum cseteri per intervallum inter illum

proximum dentem praeterlabantur, & in chartamad praefatum colorum concursum x. excipiantur.

Tum: